AAS 42 (1950), p. 13

Can. 33

Exceptis causis Sedi Apostolicae reservatis aut ad eandem advocatis,
illisque de quibus in can. 17-20 §§ 1, 2, ceterae omnes cognoscuntur
a diversis tribunalibus, de quibus in can. 37 seqq.

Can. 34

Quodlibet tribunal quod attinet ad partium et testium examen aut
citationem, documentorum vel rei controversae inspectionem, decretorum
intimationem aliaque huiusmodi, ius habet in auxilium vocandi
aliud tribunal, quod normas pro singulis actibus iure praescriptas servare
debet.

Can. 35

Qui causam vidit vel in eadem causa operam praestitit in uno iudicii
gradu, nequit in alio eandem causam iudicare aut partem assessoris
agere.

Can. 36

§ 1. Contra Hierarcharum decreta, actus, dispositiones, quae ad
regimen seu administrationem eparchiae spectant, non datur appellatio,
ne ratione quidem refectionis damnorum, sed tantum recursus.
§ 2. De recursu, de quo in § 1, qui fiat ad Sedem Apostolicam, vident
exclusive Sacrae Congregationes.

ARTICULUS I

De tribunali ordinario primae instantiae

1 - De iudice

Can. 37

§ 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis a iure expresse non
exceptis, iudex primae instantiae est loci Hierarcha, qui iudiciariam
potestatem exercere potest etiam per alios in tribunali unius iudicis
vel plurium secundum canones qui sequuntur.
§ 2. Si vero agatur de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut
mensae seu domus vel curiae eparchialis extra patriarchatus et archiepiscopatus,
controversia dirimenda deferatur ad tribunal appellationis.

Can. 38

§ 1. I Erectio tribunalis, quod pro pluribus eparchiis sit seu regio-o
nalis, reservatur Sedi Apostolicae aut Episcopis in Synodo congregatis
cum approbatione Sedis Apostolicae;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.