AAS 42 (1950), p. 147
îiionem » instantius a Deo imploret, iuvabit profecto, ut fideles de his
quaestionibus conatibusque, nec non de Ecclesiae ad rem praescriptionibus,
deque rationibus, quibus eaedem nitantur, opportune, v. gr. per
Litteras Pastorales, edoceantur. Omnes quidem et praesertim Sacerdotes
et Religiosi adhortandi et inflammandi sunt, ut suis orationibus
et sacrificiis idem opus fecundare ac promovere studeant, monendique
omnes, nulla alia re efficacius errantibus sterni viam ad veritatem et
Ecclesiam amplectendam, quam fide catholicorum probis moribus comprobata.
Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 20 decembris 1949.
f$ FRANCISCUS Card. MARCHETTI SELVAGGIANI, Secretarius.
Alaphridus Ottaviani, Adsessor.
SACKA CONGREGATIO RITUUM
i
IANUEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE REPETTO, INSTITUTI
FILIARUM DOMINAE NOSTRAE DE REFUGIO IN MONTE CALVARIO VULGO (( BRI-
GNOLINE )).
SUPER DUBIO
An signanda sit commissio Introductionis causae in casu et ad effectum
de quo agitur.
Nobilissimam Ianuensem civitatem, quae die trigesimo Iunii mensis
anno 1929 summo exsultavit gaudio, quia humillimus Franciscus a
Campo Rubeo, frater laicus Ordinis Minorum Gapuccinorum, Beatus
fuit renuntiatus, simili gaudio fruituram sperare licet, eo quod Famula
Dei Soror Maria Repetto, eidem Beato tempore aequalis, in religiosae
vitae condicione compar, eius in virtutibus aemula, ad similem assequendam
gloriam, optimo omine proper are videtur. Et sane. In oppido
(( Voltaggio », Ianuensis Archidioeceseos, die 1 Novembris omnium Sanctorum
gloriae dicato, anno 1807 e Ioanne Baptista, tabellione, et Teresia
Gazzale, christiana virtute commendandis, primogenita ex octo