AAS 42 (1950), p. 16
dralis ecclesiae ; /) de iure fundationis seu patronatus ad personam moralem
spectante; g) de re patrimoniali cuius pretium excedit summam
decem milium francorum aureorum ;
2° Causae criminales : a) de privatione beneficii inamovibilis ; b) de
delictis quae depositionis minoris seu depositionis simplicis, privationis
perpetuae habitus ecclesiastici, vel depositionis maioris seu degradationis
poenam important; c) de irroganda vel declaranda excommunicatione.
§ 2. Loci Hierarcha, incluso Syncello si habuerit mandatum speciale,
certam causam, difficiliorem vel implicatiorem, videndam, ad rormam
iuris, ab unico iudice, committere potest iudicio trium iudicum.
§ 3. Duos iudices qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt,
inter iudices eparchiales Hierarcha designet ex ordine per gyrum
seu turnum, nisi pro sua prudentia aliter opportunum existimaverit.
Can. 47
Hierarcha loci, utraque parte petente, concedere poterit ut aliae
quoque causae tribunalis collegialis iudicio subiiciantur.
Can. 48
§ 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et ad maiorem
suffragiorum numerum sententias ferre.
§ 2. Eidem praeest vicarius iudicialis vel eius vices gerens.
Can. 49
§ 1. Tribunalis collegialis praeses, nisi ipse velit id officium gerere,
debet unum de iudicibus tribunalis collegialis ponentem designare.
§ 2. Idem praeses potest ponenti alium ex iuxta causa substituere.
Can. 50
§ 1. Ponens processum dirigit et decernit quae pro iustitiae administratione
in causa quae agitur necessaria sunt.
§ 2. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam in
scriptis redigit.
Can. 51
§ 1. Si controversia sit inter religiosos eiusdem monasterii sui iuris,
iudex primae instantiae est Superior eiusdem monasterii; si inter monasteria
eiusdem confoederationis, est praeses eiusdem confoederationis ;
si inter monasteria stauropegiaca non confoederata, est ille quem Patriarcha
designaverit.
§ 2. I Si controversia sit inter domus vel religiosos eiusdem exem-o
pti clericalis Ordinis vel Congregationis, iudex primae instantiae, nisi
aliud in statutis caveatur, est Superior provincialis ;