AAS 42 (1950), p. 18

Can. 57

Constituatur in eparchia promotor iustitiae ad causas tum criminales
tum contentiosas in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest.

Can. 58

§ 1. In causis criminalibus promotor iustitiae gerit partes accusatoris,
eo tendens ut delinquentes iuste puniantur.
§ 2. Licet vero eius sit accusare et sustinere ex officio accusationem,
id tamen praestare non debet, si censeat accusationem prorsus fundamento
destitui.

Can. 59

§ 1. In causis contentiosis Hierarchae est ferre iudicium de eo utrum
bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris
iustitiae ex natura rei evidenter necessarius dicendus sit, ut
in causis impedimenti ad matrimonium contrahendum, separationis inter
coniuges, piae fundationis quod attinet ad eius exsistentiam, iuris
fundationis seu iurispatronatus propter libertatem Ecclesiae tuendam,
etc.
§ 2. Si in praecedentibus instantiis intervenerit promotor iustitiae^
huius interventus praesumitur necessarius.

Can. 60

§ 1. Promotor iustitiae in causis contentiosis bonum publicum tuetur.
Itaque, quoad fieri potest, salva rei veritate, defendit e re nata
iura matrimonii, piarum fundationum, Ecclesiae.
§ 2. Si causa plura capita complectatur, quorum quaedam dumtaxat
ad bonum publicum spectant, de iis tantum promotor iustitiae curabit.

Can. 61

In causis contentiosis, ad tuendum bonum publicum, praeter promotorem
iustitiae, admitti possunt ab Hierarcha, eodem promotore audito,
aliae personae praesertim morales.

Can. 62

Ad causas in quibus agitur de vinculo sacrae ordinationis aut matrimonii,
constituatur in eparchia defensor vinculi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.