AAS 42 (1950), p. 34

Can. 133

In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest
dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum
Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex
officio.

Can. 134

§ 1. Nisi lex aliud caveat, si actor pro re sua probationes quas afferre
posset, non afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat,
iudex ne suppleat excepto casu evidentis negligentiae vel doli
partium, vitandae iniustae sententiae causa.
§ 2. Si vero agatur vel de publico bono vel de animarum salute, eas
supplere potest et debet.

Can. 135

Iudices et tribunalia curent ut quamprimum, salva iustitia, causae
omnes terminentur, utque in iudicio primae instantiae ultra biennium
non protrahantur, in gradu vero appellationis ultra annum.

Can. 136

§ 1. Excepto loci Hierarcha qui per se potestatem iudiciariam exerceat,
omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum
de officio rite et fideliter implendo coram Hierarcha vel coram iudice
a quo electi sunt, vel coram sacerdote ab alterutro designato, praestare
debent; idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam
causa agatur, si ad peculiarem aliquam causam sint constituti.
§ 2. I Etiam iudex a Sede Apostolica vel a Patriarcha delegatuso
idem iusiurandum praestare debet cum primum tribunal constituitur,
adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando actum
redigat ;
2° Obligatio de qua in n. 1° tenet quoque iudicem ordinarium in
monasteriis, in Ordinibus itemque in Congregationibus exemptis.

Can. 137

§ 1. Quotiescumque iusiurandum praestatur sive a iudicibus aut
tribunalis administris, sive a partibus, testibus, peritis, semper emitti
debet praemissa divini Nominis invocatione et tactis Cruce D. N. I. Ch.
vel sancto Evangeliorum libro, aut, si ita ferat usus, tacto a sacerdotibus
pectore.
§ 2. Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens,
eum regulariter commonefaciat tum de sanctitate actus et de gravissimo
delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, tum etiam de poenis,
quibus obnoxii fiunt qui falsum in iudicio iurati affirmant.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.