AAS 42 (1950), p. 36
ARTICULUS II
De ordine cognitionum
Can. 142
Iudices et tribunalia debent causas ad se delatas eo ordine cognoscere
quo fuerunt propositae, nisi qua earum celerem prae ceteris expeditionem
exigat, quod quidem peculiari decreto a iudice seu a tribunali statuendum
est.
Can. 143
§ 1. Exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas
et modum iudicii, opponendae et cognoscendae sunt ante contestationem
litis, nisi contestata iam lite primum emerserint aut pars iureiurando
affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse.
§ 2. Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus
opponi potest in quovis statu et gradu causae.
§ 3. Pariter exceptio excommunicationis opponi potest in quolibet
iudicii statu et gradu, dummodo ante sententiam definitivam; imo si
agatur de excommunicatis vitandis, aut toleratis contra quos sententia
condemnatoria vel declaratoria lata fuerit, ii ex ofiicio semper excludi
debent.
Can. 144
§ 1. Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, veluti
exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et cognosci debent ante
contestationem litis ; qui serius eas opposuerit, non est reiiciendus, sed
condemnetur in expensas, nisi probet se oppositionem malitiose non distulisse
-
§ 2. Aliae exceptiones peremptoriae opponi debent post contestatam
litem, et suo tempore tractandae sunt secundum regulas circa quaestiones
incidentes.
Can. 145
§ 1. Actiones reconventionales satius statim post litis contestationem,
utiliter quovis iudicii momento, ante sententiam tamen proponi
possunt.
§ 2. Cognoscantur autem simul cum conventionali actione, hoc est
pari gradu cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut
index opportunius existimaverit.