AAS 42 (1950), p. 401

initialis Instituti divisionem anno 1857 ei fuit commissum et postea
semper confirmatum, mire amplificare ei dedit, non solum intra Helvéticos
fines, sed etiam per varias Europae regiones, eterodoxas quoque, in
quibus missionalis spiritus, quo ipsa agebatur quemque filiabus inserere
curabat, poterat expleri. Mire diximus, quia anno, quo Serva Dei obiit,
professae Sorores numerabantur 1689, tirones ducentae : domus vero 422.
A. 1878 Apostolica Sedes Congregationi decretum laudis concessit.
Ingenbohlensis domus, noviter a fundamentis extructa, princeps
•Congregationis est constituta.
Aucto porro Sororum numero, caritatis omne genus opera est amplexata
: scholas, pueritiae ludos, parentibus orbatorum, expositorum infantium,
puellarum commercio aut domestico famulatui addictarum,
carcere detentorum, caecorum, mente captorum aegrorumque curam.
Meritis plena die 16 Iunii a. 1888 ad caelestes nuptias evolavit.
Sanctitatis fama ad nostra usque tempora vivax manet, uti peregrinantium
ad eius sepulcrum turmae, qui ad plura milia unoquoque anno
enumerantur, comprobant; pro quibus hospitio recipiendis magnum
necesse fuit construere aedificium. Famam efiicacissime quoque innumerae
gratiae comprobant, quae ad plura milia referuntur accepta. Hanc
tam virentem tamque vivacem perpendens, Einius Cardinalis van Rossum
auctor fuit ut Beatificationis causa pertractari coepisset; quod annis
1931-1934 deinde a. 1941-1942 in Curiensi Episcopali Curia factum est
felicique exitu. Nam die 6 Decembris a. 1942 Sacra haec Congregatio
•decretum pro scriptis edidit, dieque 8 Novembris 1949 de sanctitatis fama,
Emo ac Revmo D. Cardinali Alexandro Verde referente, in Ordinario
Cardinalium et Praelatorum Coetu pertractavit, votumque concorditer
emisit : Signandam esse commissionem Introductionis Causae si Sanctissimo
placuerit.
Suffragium hoc infrascriptus Cardinalis Praefectus Sanctissimo D. N.
Pio Papae XII retulit; Sanctitas vero Sua die subsignato Rescriptum
Emorum Patrum ratum habens, commissionem Introductionis Causae
Servae Dei Mariae Teresiae S eher er Sua, manu dignata est obsignare.
Datum Romae, die 11 Decembris a. D. 1949.

Sß C. Card. MICARA/Ep. Velitern., Praefectus.

L. © S .
f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius.

27 - ACTA. vol. XVII, n. 7. - 22-5-950.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.