AAS 42 (1950), p. 41

Can. 164

Nomine personarum moralium, sive collegialium sive non collegialium,
stat in iudicio rector vel administrator, firmo praescripto can. 168 ;
in conflictu vero eorum iurium cum iuribus rectoris vel administratoris,
procurator ab Hierarcha designatus.

Can. 165

Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio
per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis delictis respondeant, "aut
ad praescriptum iudicis : in ceteris agere et respondere debent per suos
curatores.

Can. 166

§ 1. Ut curator ab auctoritate civili alicui datus a iudice ecclesiastico
valide admittatur, debet accedere consensus Hierarchae proprii
illius cui datus est.
§ 2. Hierarcha potest quoque alium curatorem constituere pro foro
ecclesiastico, si, omnibus mature perpensis, id statuendum esse prudenter
censuerit.

Can. 167

Religiosi sine Superiorum consensu persona carent in iudicio, nisi
in casibus qui sequuntur :
1° Si de vindicandis adversus religionem iuribus sibi ex professione
quaesitis agatur;
2° Si ipsi extra claustra legitime morentur et iurium suorum tuitio
urgeat.

Can. 168

§ 1. Hierarchae locorum possunt nomine ecclesiae cathedralis aut
domus episcopalis stare in iudicio ; sed consultores eparchiales vel consilium
administrationis audire aut eorum consensum obtinere debent,
quando in periculo versatur pecuniae summa ad quam alienandam, eorumdem
consensus aut consilium requiritur.
§ 2. Beneficiarii omnes nomine beneficii possunt in iudicio agere aut
respondere praevia licentia scripto data Hierarchae loci, aut saltem, si
res urgeat, protopresbyteri seu Vicarii foranei, qui statim Hierarcham
de concessa licentia certiorem reddere debet.
§ 3. Praelati ac Superiores sodalitatum, confraternitatum, aliorumque
sodalitiorum et quorumlibet collegiorum stare in iudicio nequeunt,
nomine suae cuiusque communitatis, sine eiusdem consensu ad normam
statutorum.
§ 4. Adversus eos de quibus in §§ 1-3, si sine praescripto consensu

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.