AAS 42 (1950), p. 419
ac deinceps in Claralium coenobio, ubi instituenda educandaqüe
aliquot vixit annos, praeclaro omnibus exemplo fuit. Itaque
virtutibus exornata, ac praesertim virginali castimonia, flagrantissimae
pietatis studio atque impensa erga Deum, erga proximos
caritate, divino quodam afflatu ad id se vocatam sensit, ut
non modo suae ipsius saluti divina ope consuleret, sed ceterorum
etiam, quantum poterat, consilio et opera prospiceret.
Quamobrem de sacrarum virginum Instituto condendo cogitare
coepit, cuius esset puellarum recte suscipere educationem, aegrotorum
in valetudinariis animi corporisque curare infirmitates,
senibus egentibus praebere refugium, derelictis largiri hospitium,
omnes denique miseros atque afflictos pro facultate
mulcere ac relevare.
At quomodo poterat haec simplex puella, fere omni humana
ope destituta, tam magnum, tam arduum propositum ad felicem
deducere exitum ? Nihil prorsus se valere profitebatur ; illam
tamen Apostoli gentium sententiam sibi tribuere poterat:
« Omnia possum in eo, qui me confortât » : nam ipsa non pro-1
priis viribus, non suae ipsius voluntati, sed Deo unice confidebat,
eiusque caelesti auxilio. Quid autem est, Venerabiles
Fratres ac dilecti filii, quod invicta fides aggredi, quod christiana
caritas assequi, Numine iuvante, nequeat? Nihil omnino,
ut universa catholicae religionis historia edocet, ac miranda
sanctorum virorum sanctarumque mulierum vita admonet.
Itaque Bartholomaea Capitanio, conscientiae suae moderatore
suadente ac divina aspirante gratia, paucis cum puellis ac
felicibus cum auspiciis, Instituti sui fundamenta iecit. At erat
divinitus provisum ut, florescente adhuc aetate, quasi candidum
lilium a divino suo Sponso excideretur, atque ad praemium
vocaretur sempiternae potiündae beatitatis.
Hoc in rerum discrimine visum est Institutum ab ea conditum,
quod ut tenuis arbuscula nondum radices egerat, morti
esse destinatum; attamen non humani, sed divini consilii res
1 Philipp., I V , 1 3 .