AAS 42 (1950), p. 422

Taipehensem uti supra erectam et constitutam declaramus. Huic igitur
novae Praefecturae eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia
tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae Praefecturae
Apostolicae earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent,
eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et constituta,
rata ac valida esse et fore volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eamdem volumus
haberi fidem, quae hisce praesentibus ostensis haberetur. Nemini ergo
liceat hanc paginam dismembrationis, erectionis, commissionis, confirmationis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire. Si quis vero hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die trigesima Decembris mensis, Pontificatus Nostri
anno undecimo.

Pro S. E. B. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELYAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVIII, n. 10. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.