AAS 42 (1950), p. 536

dioecesis territorio terram Villaverde de Trucios distrahimus ; quibus
sic distractis territoriis, dioecesim erigimus, Flaviobrigensem appellandam.

Distrahimus insuper ab eiusdem Victoriensis dioecesis territorio civilem
provinciam Guipúzcoa, qua dioecesim, S. Sebastiani in Hispania
nuncupandam, constituimus. A dioecesi porro Oalaguritana et Oalceatensi
partem vulgo Contado de Treviño seiungimus, atque Victoriensi
dioecesi adscribimus. Quae proinde dioecesis Victoriensis intra provinciae
civilis Alava limites hinc continebitur, addito memorato territorio
Contado de Treviño; eius vero paroeciae ad quadrigentas posthac coarctantur;
eiusdemque dioecesis Patronum S. Prudentium de Armentia
constituimus.

Nova autem dioecesis Flaviobrigensis in finibus erit provinciae civilis
Vizcaya, addito territorio Villaverde de Trucios, et ducentis et undecim
constabit paroeciis; eique Patronum assignamus S. Ignatium de
Loyola. Illius vero sedem in urbe Flaviobriga statuimus, atque templum
ibi exstans, Deo in honorem Apostoli S. Iacobi Maioris dicatum, ad ecclesiae
cathedralis gradum et dignitatem evehimus.
Nova tandem S. Sebastiani in Hispania dioecesis totum amplectetur
civilis provinciae Guipúzcoa territorium, centum quinquaginta paroecias
comprehendens; atque S. Ignatio de Loyola Patrono illam donamus.
Huius dioecesis sedem in urbe Sancto Sebastiano figimus;
ecclesiam vero Iesu Pastori Bono dicatam ibidem constructam ad cathedralis
ecclesiae fastigium elevamus.
Memoratis insuper cathedralibus Ecclesiis ita erectis earumque pro
tempore Episcopis omnia tribuimus iura, insignia, favores et privilegia,
quibus ceterae in orbe cathedrales Ecclesiae earumque Praesules iure
communi pollent, una cum omnibus adnexis oneribus et obligationibus.
Decernimus porro ut sicut Victoriensis dioecesis, ita novae dioeceses
Flaviobrigensis ac S. Sebastiani in Hispania suffraganeae sint metropolitanae
Ecclesiae Burgensi, earumque pro tempore Episcopi metropolitico
Archiepiscopi Burgensis iuri subiiciantur.
Quod autem ad harum dioecesium regimen et administrationem ad
dioecesani Seminarii erectionem, ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad clericorum fideliumque iura et onera
spectare dignoscitur, quae sacri canones praescribunt rite servari iubemus.

Volumus quoque ut omnia documenta et acta, novas respicientia
dioeceses earumque clericos et fideles, cum primum fas erit, a Curiis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.