AAS 42 (1950), p. 547

tumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX mensis Maii, anno MCMXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis.

III

AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR SANCTUARIUM B. MARIAE VIRGINIS
(( DE LA COUTURE )) IN OPPIDO VULGO (( BERNAY )) INTRA FINES
EBROICENSIS DIOECESIS.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Tempia Dei vetustis inclyta memoriis
et fidelium religione celebria de more Romanorum Pontificum
Decessorum Nostrorum, singularibus titulis privilegiisque decorare, pro
re ac tempore, satagimus. Horum in numerum satis constat iure meritoque
esse accensendam sacram aedem, quae, Deo in honorem Beatae
Mariae Virginis dicata atque vulgo « Notre Dame de la Couture » nuncupata,
in oppido (( Bernay » intra Ebroicensis dioecesis fines, exstat.
Quae enim Ecclesia, xiv saeculo condita, in eadem dioecesi et in finitimis
Galliae regionibus celebris evadit, tum molis amplitudine et artis operum
excellentia, tum sacrorum sollemnium splendore, quibus Rector
et cooperatores sedulo naviterque praesunt, tum praesertim fidelium
concursu, qui, peregrinantium more, eiusdem Dei Matris maternam impetraturi
tutelam, turmatim huc accedunt. Quam ob rem Venerabilis
Frater Alfonsus Paulus Desideratus Gaudron, Ebroicensis Episcopus,
huius anni « Marialis » in honorem Beatae Mariae Virginis et ad Annum
Iubilaei Maximi praeparandum, celebrati propitiam occasionem nactus, a
Nobis enixe efflagitavit ut memoratam Ecclesiam titulo ac privilegiis Basilicae
Minoris benigne decorare dignaremur. Nos autem, quo magis erga
Deiparam Virginem fidelium laudatae dioeceseos pietas augeatur, huiusmodi
vota excipienda perlibenter censuimus. Audito igitur Venerabili
Fratre Nostro Clemente S. R. E. Cardinali Micara, Episcopo Veliterno,
Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deli-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.