AAS 42 (1950), p. 549
privilegiis cumulatum ; quin immo tanta fuit per saecula, et etiam nunc
est, Molinensium erga « Virginem Nigram » pietas, ut, antiquis ob bella
vel incendia dirutis Templis, nova eademquem decora magis surgeret
Ecclesia. Optatissima denique civili ac religiosa in Gallia inita pace
rebusque cum Apostolica Sede feliciter compositis, cum Decessor Noster,
fel, rec, Pius PP. VII Molinensem erexisset dioecesim, Ecclesia Deo in
honorem B. Mariae Virginis « ab Angelis » dicata, in qua memoratum
Simulacrum Mariale, inter tot ruinas mire exstans incolume, asservatur,
ad dignitatem Ecclesiae Cathedralis fuit evecta, quae postea, primo
exacto saeculo, sollemniter consecrata fuit. Quibus omnibus mature
perpensis, Venerabilis Frater Georgius Jacquin, Episcopus Molinensis,
nomine proprio, nec non Vicarii Generalis atque amplissimi eiusdem
Ecclesiae Cathedralis Canonicorum Collegii, utriusque Cleri universique
populi, enixas Nobis exhibuit preces ut memoratum Templum Cathedrale
titulo ac dignitate Basilicae Minoris benigne honestare dignaremur. Nos
porro, ad fovendam Molinarum civitatis fidelium Marialem pietatem
eandemque congruenti remunerandam praemio, huiusmodi precibus annuendum
libenti censuimus animo. Qua propter, audito Venerabili Fratre
Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo
Veliterno, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam
Cathedralem Molinensem, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis
« a b Angelis » dicatam, ad dignitatem ac titulum Basilicae Minoris
evehimus, cum omnibus iuribus ac privilegiis rite competentibus. Contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque ad quos pertinent seu pertinere poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die xxvn mensis
Octobris, anno MCMXLIX, Pontificatus Nostri undecimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis.