AAS 42 (1950), p. 552

EPISTULA

AD EMUM P. D. FRIDERICUM TIT. S. MARIAE A VICTORIA S. R. E. PRESBYTERUM
CARDINALEM TEDESCHINI, SODALITATIS A S. HIERONYMO PATRONO: DE EVANGELII
EXEMPLARI EIUSDEM SODALITATIS CURA DENUO TYPIS EDITO.

PIUS PP. XII

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Diu
exspectata adstat tandem Nobis occasio, ut palam profiteamur magna
apud Nos opinione et existimatione florere Sodalitatem a S. Hieronymo,
cuius sortibus incrementisque tu patronus advigilas. Mox namque fiet,
ut vestris curis denuo Evangelii exemplaria typis edantur, in populum
proferenda quam latissime. Merita probe laude prosequimur Sodalicium
vestrum, quod numquam relaxata alacritate perutili incepto operam
dat. Quid sane salutarius, quid ad catholicam fidem et vitam attinentius
quam sacratissimi Libri usum notitiamque diffundere, ubi Verbi verba
f actaque enarrantur? Inest in illis non solum consummatae sapientiae
veritas, sed etiam ad reficiendus mores accommodatissima medicina et in
ferendis mutabilia aevi casibus suave solacium. Hoc autem nostra praesertim
poscit et flagitat aetas, ut ea, absinthiata odiis, curva ad terram
habendi et fruendi cupiditate contaminata, recens a cladibus, minis
gravida, sanetur. Incumbite igitur ut, ardentiore vestro studio caelestis
doctrinae Codex omni in domo teneatur, praesto apud plurimos
sit, adsidua meditatione legendus, strenue in rem deducendus. Quod si
feceritis, iure vestrorum fructuum accrescet acervus : « grandis labor,
sed grande praemium » (Ep. 20 ad Eustochium). Ut tibi, dilecte Fili
Noster, et supra memorato Sodalicio adlectis Dei defluat auxilium, huius
auspicem, Apostolicam Benedictionem impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VII mensis Iunii anno
MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.

PIUS PP. XII

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.