AAS 42 (1950), p. 562
transcendentes, quae, cum in vitae actionem inducuntur eamque
informant, sui devotionem suique abnegationem postulant. Humanus
autem intellectus in talibus veritatibus acquirendis difficultate
laborat tum ob sensuum imaginationisque impulsum,
tum ob pravas cupiditates ex peccato originali ortas. Quo fit
ut homines in rebus huiusmodi libenter sibi suadeant esse falsa
vel saltem dubia, quae ipsi nolint esse vera.
Quapropter divina « revelatio» moraliter necessaria dicenda
est, ut ea, quae in rebus religionis et morum rationi per se impervia
non sunt, in praesenti quoque humani generis condicione,
ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore
cognosci possint.1
Quin immo mens humana difficultates interdum pati potest
etiam in certo iudicio « credibilitatis » efformando circa catholicam
fidem, quamvis tam multa ac mira signa externa divinitus
disposita sint quibus vel solo naturali rationis lumine
divina christianae religionis origo certo probari possit. Homo
enim sive praeiudicatis ductus opinionibus, sive cupidinibus
ac mala voluntate instigatus, non modo externorum signorum
evidentiae, quae prostat, sed etiam supernis afflatibus, quos
Deus in animos ingerit nostros, renuere ac resistere potest.
Cuicumque eos circumspicienti, qui extra ovile Christi sunt,
haud difficulter patebunt praecipuae quas viri docti non pauci
ingressi sunt viae. Etenim sunt qui evolutionis, lit aiunt, systema,
nondum invicte probatum in ipso disciplinarum naturalium
ambitu, absque prudentia ac discretione admissum ad
omnium rerum originem pertinere contendant, atque audacter
indulgeant opinationi monisticae ac pantheisticae mundi universi
continuae evolutioni obnoxii. Qua quidem opinatione fautores
communismi libenter fruuntur ut suum « materialismum
dialecticum » efficacius propugnent et evehant, omni notione
theistica ex animis avulsa.
1 Conc. Vatic. D. B., 1876, Const. De Fide cath., cap. 2, De revelatione.