AAS 42 (1950), p. 564

veritates, sive philosophicas sive theologicas, sollertius perscrutandas
ac perpendendas.
Quodsi philosophi ac theologi nostri ex hisce doctrinis, caute
perspectis, tantummodo huiuscemodi fructum colligere eniterentur,
nulla adesset ratio cur Ecclesiae Magisterium interloqueretur.
Attamen, quamvis Nobis compertum sit catholicos doctores
ab illis erroribus generatim cavere, constat tamen non deesse
hodie, quemadmodum apostolicis temporibus, qui rebus novis
plus aequo studentes, ac vel etiam metuentes ne earum rerum,
quas progredientis aetatis scientia invexerit, ignari habeantur,
sacri Magisterii moderationi se subducere contendant ideoque in
eo versentur periculo ne sensim sine sensu ab ipsa veritate divinitus
revelata discedant aliosque secum in errorem inducant.
Immo et aliud ob versatur periculum idque eo gravius, quo
virtutis est specie magis obiectum. Plures enim sunt, qui humani
generis discordiam ac mentium confusionem deplorantes,
imprudenti animorum studio permoti, impetu quodam moventur
atque impenso desiderio flagrant infringendi saepta, quibus
probi honestique viri invicem disiunguntur, « irenismum » talem
amplectentes ut, quaestionibus missis quae homines separant,
non modo respiciant ad irruentem atheismum communibus viribus
propulsandum, sed etiam ad opposita in rebus quoque
dogmaticis reconcilianda. Et quemadmodum olim fuerunt, qui
rogarent num translaticia Ecclesiae apologetica ratio obstaculum
constitueret potius quam auxilium ad animos Christo lucrandos,
ita hodie non desunt qui eo usque procedere audeant
ut serio quaestionem moveant num theologia eiusque methodus,
quales in scholis ecclesiastica approbante auctoritate vigent,
non modo perficiendae, verum etiam omnino reformandae
sint, ut regnum Christi quocumque terrarum, inter homines
cuiusvis culturae vel cuiusvis opinionis religiosae efficacius
propagetur.
Quodsi iidem ad nihil aliud intenderent quam ad disciplinam
ecclesiasticam eiusque methodum hodiernis condicionibus
ac necessitatibus, nova quadam inducta ratione, aptius accom-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.