AAS 42 (1950), p. 566

faciendo, hodiernae etiam philosophiae notionibus dogma exprimi
possit, sive « immanentismi » sive « idealismi » sive « exsistentialismi
» aliusve systematis. Quod idcirco etiam fieri posse
ac debere audaciores quidam affirmant, quia fidei mysteria numquam
notionibus adaequate veris significari posse contendunt,
sed tantum notionibus « approximativis », ut aiunt, ac semper
mutabilibus, quibus veritas aliquatenus quidem indicetur,
sed necessario quoque deformetur. Quapropter non absurdum
esse putant, sed necesse omnino esse ut theologia pro variis philosophiis,
quibus decursu temporum tamquam suis utitur instrumentis,
novas antiquis substituat notiones, ita ut diversis
quidem modis, ac vel etiam aliqua ratione oppositis, idem tamen,
ut aiunt, valentibus, easdem divinas veritates humanitus
reddat. Addunt etiam historiam dogmatum consistere in
reddendis variis sibique succedentibus formis, quas veritas revelata
induerit, secundum diversas doctrinas et opinationes
quae saeculorum decursu ortae fuerint.
Patet autem ex iis, quae diximus, huiusmodi molimina non
tantum ducere ad « relativismum » dogmaticum, quem vocant,
sed illum iam reapse continere; cui quidem despectus doctrinae
communiter traditae eorumque vocabulorum, quibus eadem
significatur, satis superque favet. Nemo sane est qui non
videat huiusmodi notionum vocabula cum in scholis tum ab
ipsius Ecclesiae Magisterio adhibita, perfici et perpoliri posse;
ac notum praeterea est Ecclesiam in iisdem vocibus adhibendis
non semper constantem fuisse. Liquet etiam Ecclesiam non cuilibet
systemati philosophico, brevi temporis spatio vigenti, devinciri
posse : sed ea quae communi consensu a catholicis doctoribus
composita per plura saecula fuere ad aliquam dogmatis intellegentiam
attingendam, tam caduco fundamento procul dubio
non nituntur. Nituntur enim principiis ac notionibus ex vera
rerum creatarum cognitione deductis; in quibus quidem deducendis
cognitionibus humanae menti veritas divinitus revelata,
quasi stella, per Ecclesiam illuxit. Quare mirum non est aliquas
huiusmodi notiones a Conciliis Oecumenicis non solum adhi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.