AAS 42 (1950), p. 584

tis episcopalis fastigium evehimus; templum autem, Deo in honorem
S. Ferdinandi ibi exstans dicatum, ad cathedralis ecclesiae gradum et
dignitatem extollimus eique et pro tempore Episcopis Lucenensibus omnia
tribuimus iura, privilegia, honores, insignia et gratias quibus ceterae
per orbem cathedrales ecclesiae earumque Antistites iure communi fruuntur,
illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Decernimus insuper ut nova haec dioecesis
suffraganea sit metropolitanae Ecclesiae Manilensi et eius pro tempore
Episcopi metropolitico Archiepiscopi Manilensis iuri subiiciantur.
Quod autem ad clerum attinet iubemus ut, simul ac hae Litterae Nostrae
ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti, in cuius territorio legitime degunt.
Decernimus praeterea ut ad maius Lucenensis Ecclesiae decus et utilitatem
Capitulum Cathedrale iuxta normas per alteras Nostras Litteras
edendas erigatur ; interim vero indulgemus ut pro Canonicis Dioecesani
Consultores ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Mensam
episcopalem constituent curiae emolumenta, fidelium oblationes, in
quorum bonum dioecesis ipsa constituta est, et cathedraticum, servato
insuper Iuris Canonici canone 1500, quoad divisionem bonorum et fundationum.

Quod autem ad novae dioecesis regimen,administrationem, Vicarii
Capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad diocesani
Seminarii erectionem, ad clericorum fideliumque iura et onera,
aliaque id genus pertinet, iubemus ut sacrorum canonum praescripta
rite serventur.
Decernimus deñique ut omnia documenta et acta, novam dioecesim
eiusque clericos et fideles respicientia, cum primum fas erit, a Curia
Lipensi ad Curiam Lucenensem transmittantur, ut in huius archivo
diligenter asserventur.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta ad exsecutionem
mandanda deputamus venerabilem quem supra memoravimus Fratrem
in Insulis Philippinis Delegatum Apostolicum, vel illum qui in exsecutionis
actu Delegationi praesit, et illi necessarias et opportunas tribuimus
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus
ad S. Congregationem Consistorialem quam primum fieri poterit, authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel prae-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.