AAS 42 (1950), p. 613

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

NIMPUOVENSIS

(IOMCHIAVENSIS)

A DIOECESIS NIMPUOVENSIS TERRITORIO PARS MERIDIONALIS SEPARATUR, QUAE

IN NOVAM DIOECESIM ERIGITUR, IOMCHIAVENSEM APPELLANDAM ET CLERO

SAECULARI SINENSI CONCREDITUR.

PIUSEPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ecclesiasticas in catholico orbe circumscriptiones tales esse oportet,
ut christifidelium necessitatibus quam aptius respondeant. Quo moti
consilio, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositi, attento favorabili voto venerabilis
Fratris Antonii Riberi, Archiepiscopi titularis Barensis et in Sinis
Internuntii Apostolici, precibus annuendum censuerunt venerabilis
Fratris Andreae Ioannis Francisci Defebvre, Episcopi Nimpuovensis,
qui iterum iterumque ab Apostolica Sede postulavit, ut suae dioecesis
territorium, in civili et una simul ecclesiastica provincia Cechiamensi in
Sinis situm, duabus distinctis partibus constans, quarum una ad septentrionem,
altera vero ad meridiem dioecesis Taeceuvensis iacet, bipartiatur
et nova exinde erigatur dioecesis alterius Pastoris concredenda regimini.
Atque praecipue considerantes meridionalis istius dioecesis partem,
ob suam ab Ordinario longinquitatem, qui in urbe Nimpuovensi
in parte septentrionali sedem habet, non posse recte administrarf, atque
ceterum per indefessum laborem constantemque zelum Evangelii Praeconum,
Sodalium Polonorum Congregationis Missionis, adiuvantibus
cleri saecularis sinensis presbyteris, non mediocre inibi catholicam religionem
suscepisse incrementum, et missionalia opera multiplicata esse,
re mature perpensa, partem illam meridionalem Nimpuovensis dioecesis,
sex civiles subpraefecturas de YungMa, Jüan, Pingyang, Taishun, Yuhwan
et Yiotsing complectentem, ab eadem Nimpuovensi dioecesi separandam
putarunt eamque in novam dioecesim erigere et saeculari clero sinensi
concredere decreverunt; Nos vero, de apostolicae Nostrae potestatis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.