AAS 42 (1950), p. 663
cialium .rerum tutamentum, sed suae etiam ipsius procurandae
sanctitatis principium. Dum divini nominis osores nefaria
quadam calliditate immodicas nonnullorum cupidines incitare
ac pellicere idcirco enituntur, ut adversus Sanctae Matris Ecclesiae
iussa eos erigant, debitis Nos cupimus exornare laudibus
paternoque confirmare animo frequentissimum illorum sacrorum
administrorum agmen, qui quidem, ut christianam
suam oboedientiam luculenter profiteantur, utque integerrimám
suam fidelitatem erga Christum ab eoque constitutam
auctoritatem servarent incolumem, « digni habiti sunt pro nomine
Iesu contumeliam pati » ac non solum contumelias, sed 29
insectationes, sed carcerem atque etiam mortem.
In earum rerum ordine operatur sacerdos, quae ad supernam
vitam pertinent, cum eiusdem supernae vitae incrementa
provehat, eamque cum mystico Iesu Christi Corpore communicet.
Quamobrem negotiis illis vale dicat oportet « quae sunt
mundi », ut ea solummodo curet, « quae Domini sunt ». Cum 30
igitur a saeculi sollicitudinibus liber esse debeat, seseque totum
divino servitio mancipare, caelibatus legem Ecclesia constituit,
quo magis etiam magisque manifestum omnibus pateat eum esse
Dei administrum animorumque patrem. Qua quidem caelibatus
lege potius quam paterni muneris officium omnino amittat
sacerdos, in immensum revera adauget, quandoquidem non terrenae
huic ac caducae vitae subolem parit, sed caelesti perpetuoque
mansurae.
Quo splendidius autem sacerdotalis castimonia refulget, eo
magis sacrorum administer fit una cum Christo « hostia pura,
hostia sancta, hostia immaculata». 31
Quam quidem castimoniam ut integerrimam, quasi inaestimabilis
pretii thesaurum, omni cura servemus, opportunum ac
necessarium est illi Apostolorum Principis adhortationi reli-
29 Acta Ap., V, 41.
3,1 / Cor., VII, 3 2 , 3 3 .
31 Missale Rom., can. ¡