AAS 42 (1950), p. 676
Curet praeterea sacerdos ut christifideles doctrinam de « Sanctorum
Communione » recte intellegant, sentiant, experiantur;
impenseque eam per instituta illa promoveant, quae ab « Apostolatu
liturgico » et a « precationis Apostolatu » nuncupantur.
Parique modo ceterae omnes apostolatus formae rationesque
provehantur, quae hodie, ob peculiares christiani populi necessitates,
tanti momenti sunt tantaeque gravitatis. Iri id nempe
diligentissime contendatur., ut sacra catechesis omnibus impertiatur,
ut « Actio Catholica » ac « Missionalium Actio >> quam
latissime propagentur et foveantur; itemque ut ea omnia per
laicos viros apte instructus ac conformatos cotidie maiora incrementa
capiant, quae ad rem socialem recte ordinandam pertineant,
quemadmodum nostra postulat aetas.
Animadvertat tamen sacerdos gravissimum sibi creditum
ministerium eo fructuosius fore, quo arctius ipse cum Christo
coniunctus, eiusque spiritu ductus operetur. Tum enim sacerdotalis
eius actio non in naturalem tantum operositatem desi net,
quae corpus animumque fatiget, et quae sacrum administrum,
haud mediocri cum sui ipsius Ecclesiaeque detrimento, ex recto
possit itinere abstrahere; at eius labor eiusque constantes nisus
divinae gratiae ope corroborabuntur, quam quidem si Deus superbis
denegat, iis tamen, qui demisso animo in « vinea Domini
» operantes, non se suaque quaerunt, sed Dei gloriam 56
hominumque salutem, large libenterque concedit. Quamobrem
Evangelii praeceptis obsecutus, ne sibi, ut iam diximus, suisque
viribus confidat, sed superno potius auxilio, secundum illud
: « Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed, qui
incrementum dat Deus ». Per apostolatum hac conformatum5 7
ratione id non evenire non potest, ut sacerdos nempe superna
quadam vi omnium animos vehementer ad se alliciat. Cum
enim in se in suosque mores vivam quasi referat Iesu Christi
imaginem, omnes, qui eo magistro utantur, intima quadam
suasione compulsi, facile agnoscent eum non sua, sed Dei verba
5 6 Cf. 1 Cor., X, 33.
" J Cor., III, 7.