AAS 42 (1950), p. 678

retis salutem, quos Providentissimus Deus apostolicis concredidit
laboribus vestris. Quam vehementer cupimus, dilecti filii,
ut sanctissimorum sitis illorum virorum aemulatores, qui elapsa
aetate immensis exantlatis laboribus praeclare testati sunt quid
possit hoc in mundo operari divinae gratiae potentia. Utinam
illam Apostoli gentium sententiam sibi unusquisque vestrum,
christifidelibus testantibus, sincere demisseque tribuere possit
: <( Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse
pro animabus vestris ». Mentes superna luce collustrate; con-6 3
scientias recto itinere dirigite; atque animos, vel dubitatione
aes tuantes, vel dolore excruciatos, confírmate ac reficite. Hisce
autem praecipuis apostolatus operibus alia etiam adicite, quorum
necessitatem hodierna tempora clamant. Omnibus tamen
manifestum pateat sacerdotem quavis sua agendi ratione nihil
aliud quaerere, nisi animorum bonum, ad nihil aliud spectare,
nisi ad Christum, cui suas vires ac semet ipsum consecrare
debet.

Quemadmodum vero, cum vos ad vestram adipiscendam sanctimoniam
admonuimus, vos adhortati sumus ut vivam Christi
imaginem in vestros mores referatis, ita in praesens ad sacerdotalis
muneris vestri sanctitatem atque efficientiam procurandam
provehendamque vos etiam atque etiam appellamus, ut Divini
Redemptoris vestigiis continenter insistere studeatis; qui
quidem, Spiritu Sancto plenus, « pertransiit benefaciendo, et
sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum
illo ». Eodem vos Spiritu roborati, eiusque fortitudine impulsi,6 4
tale vos procul dubio expleturi eritis ministerium, quod, christiana
alitum atque inflammatum caritate, et superna virtute
polleat, et ad eamdem virtutem cum ceteris communicandam
contendat.
Apostolicum studium vestrum divino illo amore flagret, quo
omnia aequo animo toleretis, quo rebus non debilitemini adver-

63 II Cor., XII, 15.
64 Acta Ap., X, 38.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.