AAS 42 (1950), p. 684

sertim, quibus familiariter utantur, et in quibus divinae vocationis
indicia animadverterint, optima exempla praebeant, quae
imitentur.
Prudens ac sapiens huiusmodi candidatorum dilectus semper
et ubique instituatur; non igitur inter iuvenes habeatur solummodo,
qui iam in Seminario vitam agant, sedinter eos etiam
qui in quibusvis litterarum ludis ac scholis disciplinarum studiis
dent operam, atque inter eos potissimum, qui in variis apostolatus
formis atque inceptis adiutricem suam navitatem praestent.
Hi siquidem, etsi sero sacerdotium ingrediuntur, cum
tamen iam graves eluctati fuerint difficultates, et in agitatione
vitae animum firmaverint suum, cumque iam in operibus elaboraverint,
quae cum sacerdotali munere arcte coniunguntar,
maioribus non raro enitent solidioribusque virtutibus.
Semper tamen necessarium est in singulos sacerdotii candidatos
diligentissime introspicere, ac praesertim exquirere qua
mente, quibus de causis eiusmodi inierint consilium. Ac peculiari
modo, cum de pueris agitur, attente considerare oportet
utrum necessariis animi corporisque dotibus iidem praediti
sint, et utrum ad sacra suscipienda munera adspirent ob eorum
tantum nobilitatem ac spiritualem suam ceterorumque utilitatem.

Vos profecto, Venerabiles Fratres, probe nostis quae sint
mentis animique ornamenta, quibus, ad eiusmodi causam quod
attinet, Ecclesia postulat ut sacrorum alumni praestent; supervacaneum
igitur esse ducimus hisce exponendis rebus rationibusque
immorari, Opportunum potius putamus vos adhortari,,
ut ea, qua enitetis, prudentia sedulo exquiratis, utrum, qui sacros
suscipere ordines velint, physice etiam idonei sint; idque?
eo vel magis quod recens bellum succrescentem praesertim subolem
funeste non raro affecit pluribusque modis perturbavi^
Hi igitur candidati accurate hac de causa inspiciantur, adhibito
etiam, si oportet, probati medici iudicio.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.