AAS 42 (1950), p. 687
est, ut alumni sensim prudenterque in intima populi consilia ac
studia pénètrent, ne, sacerdotio aliquando initiati sacrisque addicti
muneribus, suae incerti sint actionis; quod non tantum
ipsorum perturbaret animos, sed eorum etiam sacerdotales labores
minueret.
Ad haec qui sacris Seminariis praepositi sunt plurimas oportet
curas locent in mente alumnorum excolenda.
Perspecta sane habetis, Venerabiles Fratres, normas atque
praescripta, quae hac de re Apostolica haec Sedes identidem
tulit, et quae Nosmet ipsi omnibus commendavimus, cum primum,
sub Pontificatus Nostri initio, Seminariorum atque Collegiorum
Romanorum alumnos coram admisimus. 74
Qua de re cupimus cumprimis ne litterarum doctrinarurnque
studiis ii qui futuri sint sacerdotes iis nihil saltem cedant qui e
laicis iuvenibus paris sint disciplinae auditores. Hoc namque si
cautum fuerit, et ut discipulorum mentes severius expoliantur,
et ut facilius eorum habeatur suo cuiusque tempore dilectus
cautum sane fuerit. Re enim vera si id contigerit, cum sacrorum
alumnus de suae vitae futura condicione deliberaturus erit, nulla
prorsus necessitate astringetur; aberitque plane a periculo ne,
quod ea non ornetur eruditione atque doctrina, quae civilia sibi
munera obicere possit, viam insistere sibi non paratam cogatur,
secundum illam villici infidelis sententiam: « Fodere non valeo,
mendicare erubesco ». Quodsi quis alumnorum, utilem licet7 5
Ecclesiae operam ostendens, e Seminario nihilo minus cederet,
hoc non esset omnino dolendum; quandoquidem is, rectam viam
ingressus, beneficiorum in Seminario acceptorum non recordari
non posset, nec ad laicorum hominum catholicam alacritatem
multum suae alacritatis non adicere.
In sacrorum institutione alumnorum, quamvis multarum
cognitio disciplinarum perquiratur, in quibus hodie rerum socialium
investigatio magni quidem est momenti, maxima ta-
7 4 Cf. Orationem diei 24 mensis Iunii 1939 habitam : A. A. S., XXXI, 1939, pp. 245-251.
i 5 Luc , XVI, 3.