AAS 42 (1950), p. 706

stremis hisce annis sodales Instituti a Caritate (vulgo Patres Eosminiani)
iam ab anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto in orientali
illius Vicariatus parte missionali incumbentes labori in catholica fide
diffundenda retulerunt, ipsam orientalem quam diximus Vicariatus Apostolici
de Kilimanjaro portionem, districtus nempe civiles de Tanga, de
P angami, de Eendeni et de Lushoto, idest provinciam civilem de Tanga,
districtu de Pare excepto, complectentem, ab illius Vicariatus territorio
sei unxerunt et. exinde novam Praefecturam Apostolicam, « Tangaënsem
)) nuncupandam, erexerunt eamque sedulis sodalium memorati Instituti
a Caritate curis, ad Apostolicae tamen Sedis beneplacitum, committendam
decreverunt. Nos vero hanc Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide sententiam adprobantes ac ratam habentes, suprema auctoritate
Nostra confirmamus et ideo harum Litterarum vi Praefecturam
Apostolicam Tangaènsem ita erectam et constitutam decernimus ac declaramus.
Novae itaque huic Praefecturae Apostolicae eiusque pro tempore
Praesulibus omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae in catholico orbe Praefecturae Apostolicae earumque Antistites
iure communi fruuntur et gaudent eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia
uti supra disposta et constituta, rata ac valida esse et fore volumuset
iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, manu tamen alicuius notari publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, commissionis, statuti, confirmationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario
id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Eomae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die duo de vicesima Aprilis mensis, Pontificatus Nostri,
anno duodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus 8. C. de Propaganda Fide Praefectus

t Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Dee. Proton. Aposta
Franciscus Hann iba1 Ferretti, Proton. Apost.

Loco •© Plumbi

Reg. in Oanc. Ap., vol. LXXIX, n. 30. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.