AAS 42 (1950), p. 708

exsecutionem mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem
in Republica Aequatoriana Nostrum Nuntium deputamus, vel illum, qui
in exsecutionis actu eidem Nuntiaturae praesit, et ipsi necessarias et
opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eique
onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem, cum primum fas
«rit, peractae exsecutionis actorum authenticum exemplar transmittendi.
Haec autem universa quae a Nobis decreta sunt, rata ac valida esse et
fore volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce praesentibus haberetur ostensis. Nemini vero hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, subiectionis, statuti,
deputationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si
quis autem id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die sexta Maii mensis, Pontificatus Nostri anno
duodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI Fr. A. I. Card. PIAZZA

S. Collegii Decanus 8. C. Consistorialis a Secretis

Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIX, n. 43: - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.