AAS 42 (1950), p. 713
tutum et illi onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem, cum
primum fas erit, authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse ac fore volumus et decernimus, non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel ofiicio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die quarta Iunii mensis, Pontificatus Nostri anno duodecimo.
Pro S. K. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI Fr. A. I. Card. PIAZZA
S. Collegii Decanus 8. C. Consistorialis a Secretis
f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost*
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Loco £ß Plumbi
Reg. in Cane. Ap.. vol. LXXIX, n. Pl. - Al. Trussardi.