AAS 42 (1950), p. 755
poreae Assumptionis Mariae Virginis in Caelum quamprimum
definiretur.
Siquidem cernere fuit non modo singulos christifideles, sed
eos quoque, qui Nationum vel ecclesiasticarum provinciarum
quasi personam gererent, ac vel etiam non paucos Concilii Vaticani
Patres hoc instanter ab Apostolica Sede postulare.
Decursu autem temporum huiusmodi postulationes ac vota,
nedum remitterent, cotidie magis et numero et instantia succrevere.
Etenim piae habitae sunt, hac de causa, precum contentiones;
studia hac super re a pluribus eximiisque theologis
vel privatim, vel in publicis ecclesiasticis Athenaeis et in ceteris
scholis sacris disciplinis tradendis alacriter impenseque provecta;
Conventus Mariales multis in catholici orbis partibus vel
ex una tantum, vel ex pluribus Nationibus celebrati. Quae quidem
studia pervestigationesque maiore in luce posuere in christianae
fidei deposito, Ecclesiae concredito, dogma quoque contineri
Assumptionis Mariae Virginis in Caelum; ac plerumque
inde consecntae sunt postulationes, quibus ab Apostolica
Sede suppliciter efïïagitabatur, ut haec veritas sollemniter
definiretur.
Hoc pio certamine christifideles miro quodam modo coniuncti
fuere cum suis sacris Antistitibus; qui quidem eiusdem generis
petitiones, numero profecto spectabiles, ad hanc divi Petri
Cathedram miserunt. Propterea, cum ad Summi Pontificatus
solium evecti fuimus, supplicationes eiusmodi ad milia bene
multa ex quavis terrarum orbis parte et ex quovis civium ordine,
ex Dilectis nempe Filiis Nostris Sacri Collegii Cardinalibus,,
ex Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ex Dioecesibus,
atque ex paroeciis ad hanc Apostolicam Sedem iam
delatae erant.
Quamobrem, dum impensas ad Deum admovimus preces, ut
ad gravissimam hanc causam decernendam lumen Sancti Spiritus
menti Nostrae impertiretur, peculiares edidimus normas,1
quibus iussimus ut collatis viribus severiora hac de re inirentur
studia; atque interea petitiones omnes colligerentur accurateque