AAS 42 (1950), p. 770

si-Caelestis Patris voluntati exsequendae omnino sit dedita ac
ceterorum omnium procurando bono ; ut, dum « materialismi »
commenta et quae inde oritur morum corruptio, virtutis lumina,
submergere minantur, hominumque, excitatis dimicationibus,
perdere vitas, praeclarissime hoc modo ante omnium oculos,
plena in luce ponatur ad quam excelsam metam animus corpusque
nostrum destinentur; ut denique fides corporeae Assumptionis
Mariae in Caelum nostrae etiam resurrectionis fidem firmiorem
efficiat, actuosiorem reddat.
Quod autem hoc sollemne eventum in Sacrum, qui vertitur,
Annum Providentis Dei consilio incidit, Nobis laetissimum est;,
ita enim Nobis licet, dum Iubilaeum Maximum celebratur, fulgenti
hac gemma Deiparae Virginis frontem exornare, ac monumentum
relinquere aere perennius incensissimae Nostrae in
Dei Matrem pietatis.
Quapropter, postquam supplices etiam atque etiam ad
Deum admovimus preces, ac Veritatis Spiritus lumen invocavimus,
ad Omnipotentis Dei gloriam, qui peculiarem benevolentiam
suam Mariae Virgini dilargitus est, ad sui Filii honorem,
immortalis saeculorum Regis ac peccati mortisque victoria,
ad eiusdem augustae Matris augendam gloriam et ad totius
Ecclesiae gaudium exsultationemque, auctoritate Domini
Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra pronuntiamus, declaramus et definimus divinitus revelatum
dogma esse: Immaculatam Deiparam semper Virginem
Mariam, expleto terrestris vitae cursu, fuisse corpore et anima
ad caelestem gloriam assumptam.
Quamobrem, si quis, quod Deus avertat, id vel negare, vel.
in dubium vocare voluntarie ausus fuerit, quod a Nobis definitum
est, noverit se a divina ac catholica fide prorsus defecisse.

Ut autem ad universalis Ecclesiae notitiam haec Nostra corporeae
Mariae Virginis in Caelum Assumptionis definitio deducatur,
has Apostolicas Nostras Litteras ad perpetuam rei
memoriam exstare voluimus; mandantes ut harum transum-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.