AAS 42 (1950), p. 8

Can. 7

§ 1. Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri,
nisi expresse aliter statuatur.
i 2. Iudicialis potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit
in proprium commodum aut extra territorium, salvo praescripto can. 152.

Can. 8

§ 1. Delegatus qui, vel quod ad res vel quod ad personas attinet,
mandati sui fines excedit, nihil agit.
§ 2. Fines tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo
ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse
fuerit a delegante praescriptus tamquam condicio.

Can. 9

§ 1. Si plures iurisdictionem delegatam obtinuerint ad idem negotium
et dubitetur utrum potestas delegata fuerit singillatim an collegialiter
exercenda, praesumitur facta collegialiter in re iudiciali; secus, singillatim.

§ 2. Pluribus singillatim delegatis, qui antea negotium occupavit,
alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impc liatur aut nolit ulterius
in negotio procedere.
§ 3. Pluribus collegialiter delegatis, omnes, ut actus valeant, in negotio
expediendo simul procedere debent, nisi in mandato aliud cautum
sit.

Can. 10

Pluribus diverso tempore delegatis, ille negotium expedire debet cuius
mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse revocatum fuit.

Can. 11

§ 1. Potestas delegata exstinguitur : expleto mandato, elapso tempore
aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit, cessante causa
finali delegationis, revocatione delegantis delegato directe intimata aut
renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata ;
non autem resoluto iure deleganti?, nisi aliud ex additis clausolis appareat
aut rescriptum contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam
peculiaribus personis in eodem expressis, et res integra sit.
§ 2. Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque
delegata potestas exspirat, nisi aliud ex tenore delegationis constet.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.