AAS 43 (1951), p. 14
Si vero monasticum labor vel quoad naturam vel quoad disciplinam
aestimetur, e Regulis, Constitutionibus traditisque singulorum Ordinum
consuetudinibus non tantum viribus Monialium eum par esse oportet,
sed ita etiam disponi ac perfici, ut, pro temporum cursu rerumque adiunctis,
et Monialibus necessarium victum quaerat, et ad egenorum, ad hominum
societatis, ad Ecclesiae utilitatem conferat. 39
Cum christianae vitae perfectio in caritate specialiter posita sit,40
cumque caritas qua Dominum unice super omnia diligere debemus omnesque
in Ipso, una eademque vere sit, Mater Ecclesia ab omnibus Monialibus
quae canonice contemplationem profitentur, cum Dei perfecto
amore, perfectam erga proximos caritatem exigit : cuius caritatis suique
status gratia, religiosi viri religiosaeque mulieres Ecclesiae omniumque
indigentium necessitatibus totos se devotos persentiant oportet.
Moniales ergo omnes probe sciant ipsarum vocationem plene totamque
apostolicam esse, nullis locorum, rerum, temporum limitibus cir- 41
cumscriptam, sed ad omnia, semper et ubique sese porrigentem, quae aut
ad Sponsi honorem aut ad animorum salutem quovis modo spectant. Haec
vero universalis apostolica Monialium vocatio nulla re impedit quominus
Monasteria suis precibus et totius Ecclesiae et singulorum hominum
vel coetuum necessitates commendatas habeant.
Communis omnium Monialium apostolatus, quo divini Sponsi sui
honorem zelare et universae Ecclesiae omniumque christifidelium bo- 42
num provehere debent, his tribus praecipue veluti instrumentis utitur :
I exemplo christianae perfectionis ; cum earum vita, licet sine ver-o
bis, alte tamen loquatur et continuo ad Christum atque ad christianam
perfectionem fideles trahat, et bonos Christi milites 43 ad legitimum
certamen ut vexillum excitet alliciatque ad coronam ; 4 4
2° precatione, tum publice Ecclesiae nomine, septies in die solemniter
canonicis horis ad Deum fundenda, tum etiam privatim perenniter
Deo omnibus formis offerenda;
3° devovendi se studio, ita ut afflictationibus, quae ex vita communi
fidelique regulari observantia oriuntur, alia propriae abnegationis exercitia
sive ex Regulis ac Constitutionibus praescripta sive prorsus voluntarie
suscepta, addantur, quibus generose illa impleantur « quae desunt
passionum Christi Iesu, pro corpore Eius, quod est Ecclesia ». 45
Postquam Monialium Instituti históricos fastos illustravimus accurateque
descripsimus quibus idem terminis cum hodiernis vitae necessitatibus
componi possit, iam generales normas tradere putamus iuxta