AAS 43 (1951), p. 343

Causae quae eodem anno 1950 transactam fuerunt vel quae absque definitiva
sententia, ex peculiaribus circumstantiis, finem habuerunt ; quibus adduntur
decreta quoad recursus contra libellorum reiectionem.

I. PARISIEN. - Nullitatis matrimonii, ob exclusionem boni prolis et boni
sacramenti, coram R. P. P. Iosepho Pasquazi.
Cum per annum et ultra nullus actus processualis positus fuerit, R. P. D.
Ponens, decreto diei 2 Ianuarii, declarat appellationem desertam esse et acta
causae in archivo reponi iubet.

II. CHICAGIEN. -Nullitatis matrimonii, ob exclusionem boni prolis et boni
sacramenti, coram R. P. I). Francisco Brennan.
Cum per annum et ultra nullus actus processualis positus fuerit, R. P. D.
Ponens, decreto diei 5 Ianuarii, causam peremptam declarat et acta in archivo
reponi iubet.

III. ROMANA-Nullitatis matrimonii, ob exclusum bonum sacramenti, coram
R. P. D. Francisco Brennan.
Cum nullus actus processualis positus fuerit per annum et ultra, R. P. D.
Ponens, decreto diei 21 Ianuarii, causam declarat peremptam et acta in archivo
reponi iubet.

IV. PARISIEN., - Nullitatis matrimonii, ob vim et metum, coram R. P. D.
Augusto Fidecicchi.
Cum per annum et ultra nullus actus processualis positus fuerit, R. P. D.
Ponens, decreto diei 31 Ianuarii, appellationem declarat desertam et acta in
archivo reponi iubet.

V. BONONIEN. - Nullitatis matrimonii, ob vim et metum, coram R. P. I). Au
gusto Fidecicchi.
Cum per plures annos nullus actus processualis positus fuerit, R. P. D. Ponens,
decreto diei 31 Ianuarii, appellationem desertam declarat, et acta in archivo
reponi iubet.

VI. VERSALIEN. - Nullitatis matrimonii, ob vim, et metum, coram R. P. D .
Augusto Fidecicchi.
Cum per plures annos nullus actus processualis positus fuerit, R. P. D. Ponens,
decreto diei 1 Februarii, appellationem desertam declarat et acta causae
in archivo reponi iubet.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.