AAS 43 (1951), p. 510

ctus clerus, et quod iam ibi Dioeceses non paucae illius gentis
Episcopis creditae fuere. Ad quod quidem si tandem devenirelicuit,
exterorum missionalium laudi est tribuendum.
Hac tamen de re aliquid notandum opportunum ducimus,
quod tum consideran ter ob oculos tenendum esse putamus, cum
sacrae Missiones, quae prius adventicio clero commissae erant,
eiusdem Nationis Episcopis ac sacerdotibus excolendae regundaeque
demandantur. Religiosum illud Institutum, cuius sodales
dominicum agrum suo profuso sudore proseindendum curarunt,
cum ex mandato Sacri Consilii catholicae propagandae
Fidei vineam ab se excultam ac iam uberibus refertam fructibus
aliis agricolis concredit, non eam necesse est omnino derelinquat;
sed rem utilem ac consentaneam egerit, si novo Episcopo,
ex eo populo delecto, adiutricem operam suam praestare
perrexerit. Sicut enim in ceteris omnibus catholici orbis Dioecesibus
plerumque religiosi sodales Ordinario locorum Antistiti
adiumento sunt, ita pariter iidem in Missionum regionibus, etsi
ex alia orti sunt gente, veluti auxiliares copiae sanctum certam
certamen non desinent; atque ita feliciter eveniet quod Divinus
Magister ad puteum Sichar edixit : « Et qui metit, mercedem
accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et
qui seminat, simul gaudeat, et qui metit ».3 3

•7V* W

Cupimus praeterea non modo sacros Missionum administros'
per Encyclicas has Litteras alioqui et adhortari, sed eos etiam
e laicorum ordine, qui « corde magno et animo volenti » in3 3
Actionis Catholicae agminibus militantes suam missionalibus,
adiutricem navant operam.
Affirmari equidem potest adiutricem eiusmodi laicorum operam,
quam hodie Actionem Catholicam vocamus, inde ab Ec-

3 2 IOAN., IV, 36.
33 II Mach., I, 3.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.