AAS 43 (1951), p. 518

vissimus; ipse unus ostendit nobis pacis, iustitiae aeternique
gaudii portum, ad quem quidem omnes, divino redempti sanguine,
post terreni huius incolatus iter perveniamus oportet.
Attamen omnibus officium est, prouti fieri potest, praesentis
etiam huius vitae angustias, miserias angoresque, quibus fratres
afficiantur, mitigare, lenire ac relevare.
Multis quidem, quae in re sociali habeantur, iniustis condicionibus
caritas aliquatenus mederi potest; id tamen non satis.
Principio enim iustitiam vigescere, dominari ac reapse ad effectum
deduci opus est.
Quam ad rem ea referre placet, latine reddita, quae anno
MDCCCCXXXXII sub Natalicia Iesu Christi sollemnia coram Sacro
Purpuratorum Patrum Collegio Praesulumque coetu diximus:
« Ecclesia, quemadmodum varia illa socialismi genera
damnavit, quae Caroli Marx doctrinam sectantur, ita eadem
in praesens iterum reprobat, ut suum officium postulat, utque
postulat aeterna hominum salus, quae fallacibus hisce ratiocinandi
modis insidiosisque impulsionibus grave in discrimen
vocatur. Ecclesia tamen neque ignorare, neque non perpendere
potest opifices, dum suam enitantur condicionem ad meliorem
statum evehere, ad aliquid saepenumero offendere, quod non
modo naturae consentaneum non est, sed Dei etiam ordinationi
obstat statutoque ab eo terrenis opibus fini. Quamvis igitur
viae ac rationes, de quibus supra diximus, utpote perniciosissimae
reprobari debeant, quinam tamen christianus, quinam
sacerdos implorationi illi aures claudere potest, quae ex
imo prorumpit animo, et quae in communitate a iusto Deo condita
iustitiam postulat ac fraternam omnium hominum necessitudinem
? Id praetermittere, id silere, coram aeterno Numine
culpa vacare non potest; idque Apostoli sententiae contradicit,
qui dum mentibus inculcat oportere omnino falsa refellere, edocet
tamen necesse esse errantibus benignitate summa occurrere,
eorumque argumenta considerare, spem fovere, obsecundare
votis... Quamobrem humanae personae dignitas generali

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.