AAS 43 (1951), p. 533

superna tam vehementer vos invitat. Pro certo habeatis nihil
esse hac in mortali vita virtute pulchrius, nihil amabilius, nihil
magis frugiferum. Christiana namque virtus túrbidos animi
motus coercet ac dirigit, voluntates temperat, et ad fortiter recteque
agendum compellit; in anxitudine dat quietem, in laboribus
solacium, in tempestatibus serenitatem, et in apostolatus
operibus, quae hodie praesertim non ad clerum solummodo
pertinent, sed una cum eo ad laicorum etiam ordinem,
studiosam illam impertit alacritatem, quam adipiscenda animarum
salus ab omnibus postulat.
Hoc impetrent hae Sanctae Caelites a bonorum omnium datore
Deo; ita quidem ut quasi sacrum ver novum hac in misera
terra efflorescat; omnesque, suo cuiusque officio fideliter
obtemperantes, intimae illius tranquillitatis lumine fruantur,
quae quasi species sit atque auspicium sempiternae aliquando
assequendae beatitatis. Amen.

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

DE AMBANJA

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE AMBANJA IN VICARIATUM APOSTOLICUM EIUS-

DEM NOMINIS EXTOLLITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad potioris dignitatis gradum iure meritoque solet Apostolica Sedes
provehere quamlibet inter ethnicos enascentem Ecclesiam, quae Evangelii
praeconum apostolico labore non mediocres quoad religionem et
christifidelium numerum profectus susceperit. Quod quidem, ob sedulas
Ordinis Fratrum Minorum Capulatorum Missionalium curas, in Praefectura
Apostolica de Ambanja nunc esse factum laeto animo accepimus.
Quare, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae
Congregationi Fidei Propagandae consilio, Praefecturam illam ad
Vicariatus Apostolici gradum et dignitatem extollere statuimus. Sup-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.