AAS 43 (1951), p. 539
vincias San Marcos et Huehuetenango. Episcopalem autem sedem in
urbe vulgo San Marcos Agimus et aedem in honorem S. Marci Evangelistae
Deo dicatam ad cathedralis dignitatem extollimus.
Administratio tandem Apostolica EI Petén ad nutum Sanctae Sedis
territorium amplectetur provinciae vulgo EI Petén nuncupatae. Novis
quas diximus cathedralibus Ecclesiis eorumque pro tempore Episcopis
iura omnia, insignia, favores et privilegia largimur, quibus ceterae in
orbe cathedrales Ecclesiae et earum Praesules iure communi pollent;
eosdem item oneribus adstringimus et obligationibus, quibus ceteri ligantur
Episcopi.
Decernimus insuper ut, quemadmodum dioeceses Altensis et de Vera
Paz, ita et novae dioeceses Zacapensis, 'Jalapensis in Guatimala, Sololensis
et S. Marci in Guatimala, suffraganeae sint metropolitanae Ecclesiae
Guatimalensi, earumque pro tempore Episcopi metropolitico Archiepiscopi
Guatimalensis iuri subiciantur. Ut vero in quas memoravimus
novis cathedralibus ecclesiis divinus cultus eo qua par sit splendore
exerceatur, in earum unaquaque constituendum statuimus Canonicorum
Collegium iuxta normas per alias Apostolicas Litteras edendas ; quamdiu
vero iste Episcopi senatus desit, dioecesanorum consultorum coetus
ad iuris tramitem eligatur et adhibeatur. Uniuscuiusque novae dioecesis
mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta et fidelium oblationes.
Quod autem ad divisionem bonorum attinet, servandum iubemus
praescriptum canonis iuris canonici 1500. Quoad vero ad singularum
dioecesium quas modo ereximus regimen, administrationem, Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem, clericorum et fidelium iura et onera
aliaque id genus, adamussim servari iubemus quae sacri canones praescribunt.
Novarum autem dioecesium singulis Antistitibus summopere
curae sit minus saltem seminarium in unaquaque dioecesi constituere ad
normam iuris canonici et secundum regulas a S. Congregatione de Seminariis
et Studiorum Universitatibus statutas, ut iuvenes in sortem
Domini vocati in spem Ecclesiae instituantur. Decernimus insuper ut,
simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae fuerint, eo ipso clerici
Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime degunt.
Praecipimus quoque ut omnia documenta et acta, quae novas dioeceses
earumque clericos, fideles ac bona temporalia respiciunt, a Curiis
Guatimalensi, Altensi et de Vera Paz ad Curias Zacapensem, Jalapensem
in Guatimala, Sololensem et S. Marci in Guatimala, atque Administrationis
Apostolicae El Petén quam primum fas erit transmittantur,
ut in suis cuiusque tabulariis diligenter asserventur.
Ad vetustum denique Sanctuarium, cui vulgo nomen El Señor de