AAS 43 (1951), p. 640

net ab aeternitate, aliud coepit a tempore; quae tamen in unitatem
convenerunt, nec separationem possunt habere nec -finem».
87
Tantummodo igitur si sancta et indemni fide credatur unam
in Christo esse personam, Verbi scilicet, in quam duae naturae,
prorsus invicem distinctae, divina et humana, diversae
quoque proprietatibus et operationibus, confluunt, redemptionis
nostrae magnificentia et pietas apparent numquam satis
enarrandae.
O celsitas misericordiae et iustitiae Dei, quae sontibus subvenit
et filios sibi comparavit! O incurvati deorsum caeli, ut,
hiemalibus abscedentibus brumis, flores apparerent in terra nostra
et fieremus novi homines, nova creatura, novum figmen- 38
tum, gens sancta subolesque caelestis! Nimirum Verbum carne
sua vere est passum, in cruce sanguinem suum fudit Aeternoque
Patri perquam effluens satisfactionis pretium pro nobis
noxiis exsolvit : ex quo fit, ut salutis spes certa illis adfulgeat,
qui fide non ficta et caritate non segni Ipsi adhaereant et, partae
ab Eo gratiae auxilio, iustitiae fructus producant.

Tam insignium et gloriosorum Ecclesiae annalium evocata
memoria sponte naturaque sua efficit, ut ad Orientales amantiore
paternae voluntatis Nostrae affectu, cogitationes Nostras
convertamus. Sacrosancta enim Chalcedonensis universalis Synodus
ipsorum praecipuae est monumentum laudis, cuncta
haud dubie duraturum per aeva: ibidem siquidem, praeeunte
Apostolica Sede, ab ingenti orientalium Episcoporum cohorte
doctrina de unitate Christi, in cuius unam personam distincte
et inconfuse naturae duae, divina et humana, conveniunt,
cum impio ausu adulterata esset, et vigilanter defensa fuit
et mirabiliter declarata. At, proh dolor, multi in orientalibus
plagis, ab unitate mystici Corporis Christi, cuius hypo-

57 S. LEONIS M. Serm. 30, 6 (PL 54, 233 s.).
" Cfr. Cani., 2 . 1 1 s.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.