AAS 43 (1951), p. 642
nionum cumulum tenaciter praepedire, quominus in novissima
Caena a Christo suppliciter Aeterno Patri adhibitae pro Evangelii
asseclis preces : « Ut omnes unum sint » ad f elicissimum4 0
effectum adducantur. At novimus quoque tantam esse vim
precum, si orantes, veluti agmine facto, secura fide et conscientia
munda effervescant, ut mons quoque tolli et in mare
praeceps agi possit. Optamus igitur et cupimus ut omnes, 41
quibus cordi est studiosa revocatio ad christianam amplectendam
unitatem — nemo quidem qui Christi est tantiinl negotium
parvipendat — comprecationes supplicationesque Deo
fundant, a quo auctore ordo, unitas, pulchritudo exoriuntur,
ut optimi cuiusque digna laude vota in rem haud sero deducantur.
Explanat profecto iter, quo assequenda est huiusmodi
meta, tranquillior sine ira et studio indagatio, qua magis
quam exactis aetatibus vetera gesta retexi atque perpendi nunc
solent.
Verumtamen aliud est, quod instantissime efflagitat, ut sub
unico signo christiani nominis acies contra inferni hostis turbulentissimos
impetus, quam primum coalescant et militent.
Quem non terret invidia et feritas, qua osores Dei, in multis
terrarum orbis plagis, quidquid est divinum et christianum delere
minantur aut evellere contendunt? Contra confoederatos
horum cuneos pergere non possunt disiuncti et dispersi morari
quotquot, baptismi sacro charactere insigniti, officio suo ad bonum
certandum Christi certamen deputantur.
Vincula, cruciatus, tormenta, gemitus, cruor eorum qui, noti
vel ignoti, innumera multitudo, recens et nunc quoque ob virtutis
constantiam et christianae fidei professionem perpessi
sunt et perpetuentur, voce quadam in dies resonantiore ad
sanctam huiusmodi amplexandam Ecclesiae unitatem omnes
compellunt.
Spes reditus fratrum et filiorum, iam diu ab Apostolica hac
Sede dissidentium, fortior facta est ex tot aliorum fratrum fi-
40 IOAN., 17, 21.
iX Cfr. MARC, 11, 23.