AAS 43 (1951), p. 7

mundo plane vale dicebant, totamque christianam perfectionem, strictam
paupertatem atque plenam oboedientiam virginitatis professioni addentes,
in Monasteriis amplectebantur. Harum Virginum coenobiticam professionem,
severioribus in dies clausurae legibus Ecclesia provide externe
defendit. Intrinsecus vero, ita ipsarum vitae rationem ordinavit, ut 20
sensim sine sensu typum Monialis seu Sanctimonialis vitae contemplativae,
sub rigida regulari disciplina, prorsus deditae, clare perspic neque
in suis legibus atque religiosa ascesi delinearet. 21
Postquam autem ineunte fere media aetate, Virginum consecratarum
in saeculo commorantium vivendi forma penitus desiit, Sanctimoniales,
numero, fervore, varietate supra modum auctae, antiquarum Virginum
unicae, velut in solidum heredes earumque legitimae successores habitae
sunt ; 22 neque heredes ac successores tantum, sed traditi patrimonii
fideles procuratrices argumentosaeque fautrices, quae quinque talentis
ditatae, alia quinque superlucratae fuerunt. Monumenta liturgica, ca- 23
nonica documenta, atque historica testimonia omne genus, scripta, insculpta,
depicta, hanc Monialium originem ac dignitatem, merita sanctitatemque
comprobant atque vindicant. 24
Statum perfectionis, qui iam adeo solemniter receptus atque plene recognitus
fuerat, ut perfectius usque publicam referret naturam, Moniales,
per plura saecula ad exeuntem mediam aetatem — ut ex Decretalibus,
imo ex toto Corpore iuris canonici luculenter patet — solae inter mulieres
cum Monachis et Canonicis regularibus exhibebant. 25
Non paucis deinceps inde nec levibus evictis difficultatibus, prius
Fratres omnes, qui vel Mendicantes, vel Hospitalarii, vel Redemptores,
vel alio nomine nuncupabatur ac, post tria fere saecula, Clerici quoque,
qui regulares dicti fuerunt, inter veros religiosos et regulares, simul cum
Monachis et Canonicis regularibus, recepti sunt ; Moniales vero universae,
tum illae quae antiquo monachismo seu vitae canonicali inhaerebant,
cum illae quae in Fratrum mendicantium secundos Ordines cooptabantur,
quod ad ius canonicum attinet, unicum, nobile et vetustum institutum
prosequebantur eandemque religiosam vivendi rationem amplectebantur.
26
Ad primas igitur usque mulierum Congregationes, quae vel saec. xvi
vel XVII ortae sunt, Moniales eae tantum habebantur quae facto et iure
vitam legitime religiosam profitebantur. Imo etiam post toleratae, et
decursu temporis, prius facto et postea oeconomico etiam quodam iure
receptas Congregationes, Moniales tantum, usque ad Codicem Iuris 27
Canonici promulgatum, stricto iure uti verae religiosae ac regulares
admissae sunt. 28

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.