AAS 43 (1951), p. 830

MARIANOPOLITANA- OTTAVIENSIS-MONTIS LAUREI
(SANCTI HIERONYMI)

AB ARCHIDIOECESIBUS MARIANOPOLITANA ET OTTAVIENSI ATQUE A DIOECESI

MONTIS LAUREI QUADRAGINTA IN TOTO PAROECIAE SEIUNGUNTUR ET EXINDE

NOVA ERIGITUR DIOECESIS, QUAE SANCTI HIERONYMI NUNCUPABITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad catholicum nomen latius per orbem prolatandum et dominicum
gregem per Sacrorum Antistites facilius et salubrius pascendum, maxime
iuvat ita ecclesiarum circumscriptiones ordinari ut fidelium necessitatibus
pro locorum adiunctis aptius respondeant. Quamobrem Apostolica
Sedes perampla alicubi dioecesium territoria dispertire curat et
novas inde dioeceses constituere aliorum vigilantium Pastorum regimini
concredendas. Quae quidem perpendentes, Nos venerabilis Fratris
Hildebrandi Antoniutti, Archiepiscopi titulo Sinnadensis in Phrygia,
in ditione Canadensi Delegati Apostolici, preces Nobis oblatas excipiendas
duximus, quibus ille, favorabili habita sententia venerabilium
Fratrum Pauli Aemilii Léger, Archiepiscopi Marianopolitana Alexandri
Vachon, Archiepiscopi Ottaviensis et Iosephi Eugenii Limoges, Episcopi
Montis Laurei, postulavit ut quaedam territoria ab istorum Antistitum
dioecesibus seiungi et nova exinde dioecesis condi possit.
Quapropter de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum, suppleto,
quatenus opus sit, aliorum quorum intersit vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, de
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ab archidioecesi Marianopolitana
triginta paroecias seiungimus, quarum duodeviginti in comitatu
Terrebonne exstant, videlicet: St. Jérôme, St. Antoine, Ste Paule,
Ste Marcelle, Lac Marois, Lesage, Mont Rolland, Rosemere, Ste Adèle,
Ste Anne de Plaines, St. Hippolyte, St. Janvier, Ste Marguerite, St. Sauveur,
Ste Sophie, Ste Thérèse, Terrebonne et Val Morin; aliae autem
paroeciae in comitatu Deux Montagnes exstant, nempe : St. Augustin,
St. Benoît, St. Canut, St. Columban, St. Hermas, Ste Monique, St. Placide,
Ste Scholastique; ceterae vero in comitatu Argenteuil, scilicet :

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.