AAS 43 (1951), p. 832
ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime
degunt. Mandamus denique ut documenta et acta omnia, quae novam
hanc dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, a Cancellariis
Marianopolitanae, Ottaviensis et Montis Laurei dioecesium, ad Cancellariam
dioecesis Sancti Hieronymi quamprimum fas erit transmittantur,
ut in huius tabulario religiose serventur.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta perficienda venerabilem
quem supra memoravimus fratrem in ditione Canadensi Delegatum
Apostolicum, vel eum qui in exsecutionis actu eidem Delegationi
praesit, deligimus et illi necessarias et opportunas attribuimus facultates,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus iniungimus ad
S. Congregationem Consistorialem quamprimum transmittendi authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplum.
Praesentes autem Litteras firmas, validas et efficaces esse et fore
suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere, ac, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
id prorsus irritum et inane esse et fore volumus ac decernimus,
contrariis quibuslibet non obstantibus, quibus omnibus derogamus. Harum
porro Litterarum exemplis vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel ofìicio constituti munitis, eandem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce iisdem Litteris haberetur ostensis. Nemini vero hanc
paginam seiunctionis, erectionis, constitutionis, subiectionis, concessionis,
statuti, commissionis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo primo, die vicesima tertia mensis Iunii, Pontificatus
Nostri anno tertio decimo.
Pro S. R. E. Cancellario
IOSEPHUS Card. PIZZARDO Fr. A. I. Card. PIAZZA
S. O. Consistorialis a Secretis
A. Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Loco $8 Plumbi
Heg. in Cane. Ap., vol. LXXXII, n. 27.