AAS 43 (1951), p. 834
que Antistites iure communi gaudent, eosque pariter oneribus et obligationibus
astringimus, quibus ceteri astringuntur.
Hanc autem S. Annae Pocatierensis Cathedralem Ecclesiam suffraganeam
decernimus Metropolitanae Ecclesiae Quebecensi, cuius Archiepiscopi
metropolitico iuri novae sedis Episcopos subicimus.
Indulgemus quoque ut usque dum Canonicorum cathedrale Capitulum
constitui nequeat, Consultores dioecesani ad iuris normam eligantur
et adhibeantur.
Volumus insuper ut in nova hac dioecesi Seminarium, saltem parvum,
erigatur, in quo iuvenes in sortem Domini vocati ad pietatem ac doctrinam
instituantur.
Episcopalis S. Annae Pocatierensis dioecesis mensa constituetur Curiae
emolumentis et oblationibus quae a fidelibus in quorum bonum
diócesis ipsa erecta est praeberi solent.
Quod vero attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad
Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera, servanda iubemus quae sacri Canones
praescribunt. Quod autem ad clerum praecique spectat statuimus
ut simulac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint,
eo ipso clerici in novae dioecesis territorio legitime degentes, eidem
ascripti censeantur.
Volumus insuper ut omnia documenta et acta quae novam dioecesim
respiciunt, ipsius Curiae quam primum fas erit ab archidioecesis Quebecensis
Curia tradantur, ut in eius archivo rite serventur.
Ad quae omnia ut supra disposita exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra diximus Fratrem in Canadensi ditione Delegatum Apostolicum,
vel eum qui in exsecutionis actu eidem Delegationi praesit, deligimus
et ipsi necessarias et opportunas ad id facultates attribuimus,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate" constitutum, facto ipsi onere authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplum ad S. Congregationem Consistorialem
quamprimum transmittendi.
Praesentes autem Litteras firmas, validas et efficaces esse et fore
suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere, ac, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
id prorsus irritum et inane esse et fore volumus ac decernimus,
contrariis quibuslibet non obstantibus, quibus omnibus derogamus.
Harum porro Litterarum exemplis vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in eccle-