AAS 44 (1952), p. 287

dente, operari. Duo enim ex pluribus quae, ut fertur, adesse videntur,
ab actoribus afferuntur ad Beatificationem obtinendam, quae hic referuntur.

I. Sebastianus Fasan, oppidauus S. Martini « di Lupari » in Tarvisina
Dioecesi, anno 1925, in palato acri dolore cruciari coepit. Tres
medici, qui diagnosim osteosarcomatis saltem suspicati sunt, opportunas
curas, chirurgicas quoque, adhibuere, ast incassum. Demum die 26 Novembris
a nosocomio fuit dimissus uti insanabilis ac brevi moriturus.
Tum Soror infirmaría eum eiusque filium impulit novendiales preces
effundere, ut per intercessionem Sororis Bertillae miraculum a Deo
obtinerent.
Eodem pervesperi hae preces inceptae sunt a domesticis amicisque :
Sebastianus, cum loquelae esset impos, magna cum spe mente orabat.
His precibus persolutis, omnia morbi symptomata illico dispulsa
sunt; Sebastianus perfectam sanitatem recuperavit, uti omnes testes
deponunt.
II. Octorinus Grigolato, in oppidulo vulgo Piana di Valdagno intra
Vicentinae dioecesis fines, natus, meningitico morbo, die 5 Maii anno
1923, fuit attactus, uti tres medentes a cura, officiales periti, medicumque
Collegium asseverant. Qui morbus adeo invaluit, ut infirmo die 14
Maii collata fuerit Extrema Unctio, omni sanationis spe medentium iudicio
amissa. Venerabilis Bertillae auxilio implorato, morbi symptomata
in morali instanti evanescunt : Octorinus revirescat sanus. Unanimi
consensu sanationem ultra naturae leges evenisse medicum
Collegium agnovit : cui sententiae Patres Consultores atque Rmi Cardinales
adhaeserunt.
De priori sanatione Apostolicus processus, de altera cum Informativus
tum duplex Apostolicus in Tarvisina Curia peracti sunt, pro quorum
iuridica vi Sacra haec Congregatio die 24 Aprilis a. 1942 decrevit.
Medicum Collegium diebus 27 Iunii a. 1950 et 27 Martii sequentis
anni de his pertractavit : Rmi Cardinales cum Consultoribus in Praeparatoria
et Nova Praeparatoria diebus 27 Februarii ac 17 Aprilis anno
1951 coacti sunt. Generalis demum Congregatio die 11 Decembris
coram Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XII habita est, in qua
Rmus Cardinalis Alexander Verde, causae Relator, dubium proposuit
discutiendum : An et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum
de quo agitur. Rmi Cardinales, Officiales Praelati Patresque Consultores
suam quisque sententiam protulit ; Beatissimus vero Pater suam mentem
aperire distulit, ut preces effuderet ad divinum beneplacitum apertius
cognoscendum.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.