AAS 44 (1952), p. 393

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

EANCHIENSIS ET NAGPURENSIS

(RAIGARHENSIS * AMBIKAPURENSIS)

A DIOECESI RANCHIENSI PARS ILLA SEPARATUR TOTUM COMPLECTENS CIVILEM
DISTRICTUM DE RAIGARH ET MAIOREM PARTEM CIVILIS DISTRICTUS DE
SURGUJA; A DIOECESI VERO DE NAGPUR ALTERA ISTIUS DISTRICTUS PARS,
ATQUE EX ITA AVULSIS TERRITORIIS NOVA EFFORMATUR DIOECESIS, <( RAIGARHENSIS
- AMBIKAPURENSIS )) NUNCUPANDA, QUAE SUFFRAGANEA CONSTITUITUR
METROPOLITANAE ECCLESIAE CALCUTTENSI.

PIUSEPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Laetissimo sane animo facere non possumus quin videamus rem christianam
ubivis ita administrari ac regi ut exinde maiora in dies incrementa
satis porten dat. Ad quod assequendum non parum certe iuvat
recta ecclesiasticarum ditionum circumscriptio, quae temporum et locorum
adiunctis, quantum fieri possit, respondeat. Quam ob rem, libenter
accipientes preces ad hanc S. Sedem a venerabili Fratre Anschario
Sevrin, Episcopo Ranchiensi admotas, habitis prius tum hodierni Ordi^-
narii Nagpurensis quod ad eum spectat, consensu, tum venerabilis
Fratris Petri Leonis Kierkels, Archiepiscopi titulo Saianiinensis et in
India Iternuntii Apostolici, ad rem favente sententia, de venerabilium

26 - ACTA, vol. XIX, n. 8. - 3-6-1952.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.