AAS 44 (1952), p. 518

ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, ac, si secus
super his a quocumque scienter vel ignoranter contigerit attentari, id
prorsus irritum et inane esse et fore volumus ac decernimus, non obstantibus,
quatenus opus sit regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Romanorum Pontificum decessorum Nostrorum dispositionibus et ordinationibus,
ceterisque quibuslibet contrariis, quibus omnibus per has
Litteras derogamus. Harum porro Litterarum exemplis vel excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eandem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur ostensis.
Nemini autem quae hisce Litteris a Nobis decreta sunt impugnare vel
eis contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri
et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, die vicesimo sexto mensis Ianuarii,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, Pontificatus
Nostri tertio decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
E. Card. TISSERANT Fr. A. I. Card. PIAZZA
S. Collegii Decanus S. C. ConsistorialisaSecretis

Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Ioseph Caprio, Proton. Apost.
Loco fB Plumbi

Reg. m Cane. Ap., vol. LXXXIII, n. 81.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

SANCTUS BERNARDINUS REALINO, C., OPPIDI CASTRI LEONIS, ITALICE (( CASTELLEONE
)) NUNCUPATI, INTRA FINES CREMONENSIS DIOECESIS, COMPATRONUS
CONSTITUITUR.
PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Illud Gentium Apostoli effatum, quod
in Epistola ad Romanos legitur: «Quos... praedestinavit, hos et vocavit...
et iustificavit... illos et glorifica vit » (VIII, 30), ad singularem quoque
illius vitam atque res gestas iure meritoque referri potest, qui, in civili

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.