AAS 48 (1956), p. 145

lutam et immutabilem) spectant. Eiusdem valoris tantum relativi est traditionalis
conceptus « legis naturae ». Perplura autem quae hodie circumferuntur
tamquam legis naturae postulata absoluta, nituntur secundum
eorum opinionem et doctrinam in dicto conceptu naturae exsistentis,
ideoque non sunt nisi relativa et mutabilia atque omni semper
situationi adaptari queunt.
Acceptis atque ad rem deductis his principiis, dicunt atque docent
homines in sua quisque conscientia non imprimis secundum leges obiectivas,
sed mediante lumine illo interno individuali secundum intuitionem
personalem iudicantes, quid ipsis in praesenti situatione agendum sit, a
multis conflictibus ethicis aliter insolubilibus praeservari vel facile liberari.

Multa quae in huius « Ethicae Situationis » systemate statuuntur,
rei veritati sanaeque rationis dictamini contraria sunt, relativismi et
modernismi vestigia produnt, a doctrina catholica per saecula tradita
longe aberrant. Variis systematibus Ethicae non catholicae in non paucis
assertis affinia sunt.
Quibus perpensis, ad avertendum « Novae Moralis » periculum, de
quo Summus Pontifex Pius Pp. XII in Allocutionibus diebus 23 Martii
et 18 Aprilis 1952 habitis locutus est, et ad doctrinae catholicae purita-1

tem et securitatem tuendam, haec Suprema Sacra Congregatio Sancti
Officii interdicit et prohibet hanc « Ethicae Situationis » doctrinam, quovis
nomine designetur, in Universitatibus, Athenaeis, Seminariis et religiosorum
formationis domibus tradi vel approbari, aut in libris, dissertationibus,
acroasibus seu, ut aiunt, conferentiis, vel quocumque alio
modo propagari atque defendi.
Datum Romae, ex Aedibus S. S. Congregationis S. Officii, die 2 Februarii
a. 1956.

SB I. Card. PIZZARDO, Ep. Albanensis, Secretarius

1 Acta Apostolicae Sedis, vol. XLIV (1952), p. 270 ss. et p. 413 ss.

10 - ACTA, vol. XXIII, n. 3. — 24-3-1956.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.