AAS 5 (1913), p. 310

scens scholas elementares Fratrum a doctrina christiana frequentavit;
ac postea in clericorum schola S. Francisci atque in Argenteriensi seminario
studiis classicis sedulam dedit operam; ob eximias dotes praeceptoribus
et condiscipulis carus et acceptus. Volventibus annis 1846 usque
ad..annum 1850, in magno seminario Lugdunensi cursum theologicum
summa cum laude absolvit; et die 25 maii postremi anni, coelesti quadam
dulcedine ac laetitia perfusus, sancto sacerdotio insignitus est. Mox
ab archiepiscopo Lugdunensi in paroeciam S. Andreae missus, ibi vicarii
munus ita gessit, ut parochi et incolarum existimationem ac benevolentiam
sibi conciliaverit. Interim Opus pro pueris ad sacram synaxim
primum vocandis in loco Fourviere instituit ac deinceps in alterum
la Guillotière transtulit atque perfecit, domo ac sede satis ampla firmiter
assignata asylo quod nobili titulo condecoratur: La Providence du
Prado. Sex annis post, annuente Lugdunensi antistite, Antonius paroeciae
oppidi Moulin-à-Vent, Gratianopolensis dioecesis, praepositus, duas
sodalitates instituit: unam Sororum fundationi Prado deservientium,
quae regulari tyrocinio aptisque regulis munitae atque tertio Ordini
S. Francisci adscriptae, perfectionem religiosam profitentur; alteram
presbyterorum Pradosiensium, quorum intuitu ac directione ipse Servus
Dei librum conscripsit cui titulus: « Sacerdos secundum Evangelium
seu verus discipulus Iesu Christi ». Tandem, diuturno morbo patienter
tolerato et in dies ingravescente consumptus, Sacramentis ultima vice
refectus atque alumnorum praesentia et apostolica benedictione recreatus,
placidissime obiit die 2 octobris anno 1879, aetatis suae quinquagesimo
tertio nondum expleto. Opinio sanctitatis, quam Antonius in vita sibi
acquisierat, post obitum adeo invaluit ut super ea iuridicae inquisitiones
auctoritate Ordinaria in ecclesiastica Curia Lugdunensi adornatae fuerint
et ad sacrorum Rituum Congregationem deductae. Quum vero
omnia ad tramitem iuris in promptu sint, instante Revmo P. Ludovico
Copéré, Societatis Mariae et Causae Postulatore, attentisque litteris postulatoriis
quorundam eminentissimorum S. R. E. Cardinalium, plurium
reverendissimorum Sacrorum Antistitum, Moderatorum generalium Ordinum
seu Congregationum, aliorumque virorum ecclesiastica vel civili
dignitate illustrium, Emus ac Revmus Dnus cardinalis Dominicus Ferrata,
eiusdem Causae Ponens seu Relator, in ordinariis sacrorum Rituum
Congregationis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum coactis, sequens
dubium discutiendum proposuit: An signanda sit Commissio introductionis
Causae in casu et ad effectum de quo agitur? Et Emi ac Revmi
Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis,
audito voce et scripto R. P. D. Alexandro Verde, sanctae Fidei

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.