AAS 5 (1913), p. 364

AD R. P. D. CAELESTINUM ENDRICI, EPISCOPUM TRIDENTINUM, GRATULANDI

CAUSA.

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod
Nobis proxime per litteras renuntiasti, in tua dioecesi ob saecularem
memoriam Edicti Gonstantiniani, quo primum Ecclesiae licuit pace et
libertate publice frui, sollemnes ac celebres caerimonias esse habitas,
plurimosque ad sacram Synaxim accessisse, ut a Iesu Deo et plenam
libertatis copiam Ecclesiae matri et incolumitatem Nobis precarentur,
fuit sane periucundum; ac libenter agnovimus tuorum maximeque tuam
in Nos pietatem et fidem. Quare gratias tibi, venerabilis Frater, et clero
populoque tuo agimus ex animo; simul autem, quod tribuistis Nobis
officium remunerantes, apostolicam benedictionem, auspicem divinorum
munerum, amantissime vobis impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die III mensis iulii MCMXIII, Pontificatus
Nostri anno decimo.

PIUS PP. X.

SUPREMA S. CONGREGATIO S. OFFICII

(SECTIO DE INDULGENTIIS).

DECRETUM

INDULGENTIA IAM CONCESSA FIDELIBUS SE INVICEM SALUTANTIBUS PER INVO-

CATIONEM NOMINIS IESU, ETIAM MARIAE ADIECTO NOMINE, MANET.

Sunt quos amor pius erga Beatissimam inter virgines sic delectat,
ut Iesum nunquam commemorare queant, nisi glorioso comitante nomine
Matris suae, corredemptricis nostrae, beatae Mariae. Laudabilis haec consuetudo
ad illam extenditur invocationem, seu christianam salutationem,
circa quam Decretum supremae H. S. Congregationis, die 27 martii 1913,
datum est. Equidem, pluribus in locis salutantur christicolae his verbis :
Laudetur Iesus et Maria - Hodie et semper. Ne pereant forte, quae pro

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.