AAS 5 (1913), p. 426

Sed alia quoque occurrunt cur sedulam sollertemque operam vestram
admiremur. Curastis enim ut disciplinae, quae ab Athenaei exordio tradi
coeptae sunt, non modo constarent ac florerent, sed etiam numero augerentur
earum accessione, quae tum ad rei rusticae et agricultionis scientiam,
tum ad commercii iura legesque pertinent: quod quidem haud
sane parvo verti debet vobis honori hoc tempore, cum cernimus disciplinas
alibi non tradi novas sed iam institutas abrogari. Nec praeterire
silentio possumus, quot quantaque in dioeceses vestras effiuxerint commoda
ex isto illustri litterarum optimarumque artium domicilio. Siquidem
christiano sensu doctrinaeque apparatissimi ex eo prodierunt tum ludimagistri,
quibus collegia vestra omnia et nonnulla clericorum seminaria
doctoribus utuntur; tum viri iuris periti qui passim in foro causas diligenter
religioseque agunt; tum denique alii permulti, qui rem catholicam
popularem fortiter magnoque animo apud vos provehunt. Factum ita
est, ut ex Andegavensi studiorum Universitate vis et efficacia omnis
eorum pendeat institutorum, quae ad tuendam iuvenum pietatem probitatemque
excitata utilissime sunt in istis regionibus, quarum laus
praecipua est, traditam a maioribus fidem et pietatis cultum, prae aliis,
firmiter acriterque retinuisse.
Verum ex eadem vestra comperimus epistula, Athenaeo tam nobili
tamque fructuoso reditus nec tantos esse qui sufficiant, nec pecuniam
conferri satis, ut eius perpetuitati vitae provisum dici possit. Dolendum
profecto est, eius inopiae, quantum velint, mederi non posse occidentalis
Galliae catholicos, cum debeant tot aliis occurrere incommodis
largitate sua. Quamquam, ecquis Andegavenses doctores non iure miretur?
Ii enim, talem ne sinerent christianae sapientiae palaestram
interire, tantuli se docere professi sunt quantuli vix credibile est, et,
novo ad hunc diem exemplo, se praedes libenter obstrinxerunt suaque
se pecunia respondere non dubitarunt.
Itaque cum Apostòlici officii conscientia moneamur Athenaei vestri
firmitati quoquo modo prospicere, ne, maximo cum religionis detrimento,
in extremum discrimen deveniat, volumus id tandem aliquando perficere,
quod decessor Noster fel. rec. Leo XIII, Litteris ad Archiepiscopum
Rhedonensem datis die xxx mensis septembris MDCCCXCIII, sibi proposuerat
opportuniore tempore perficiendum. Iteratis igitur precibus
vestris obsecundantes, eo quod vetat omnino necessitas rem ultra differri,
vobis concedimus, dioeceses tres e Britannia minore, Venetensem,
Corisopitensem et Briocensem, iam nunc vestris ita accenseri, ut immunes
onerum, quae pro Athenaeo Catholico Parisiensi suscepta hactenus sustelerunt,
in posterum, Metropolitanam Rhedonensem imitatae, vobiscum,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.