AAS 5 (1913), p. 430

saltem contrito supradictam Crucem aliquo devotionis signo exteri ori
salutaverint, ac Pater, Ave et Gloria in memoriam Dominicae Passionis
recitaverint.
Esto autem Crux erigenda ex solida decoraque materia confecta;
determinato loco adhaereat, vel basi firmiter sustentetur; benedicatur
per sacerdotem qui in S. Missione conciones habuerit; accedat insuper,
pro his peragendis, consensus Ordinarii loci.
Praesenti in perpetuum valituro absque ulla brevis expeditione. Contrariis
non obstantibus quibuscumque.

M. CARD. RAMPOLLA.
L. © S.
f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O.

ERECTIO DIOECESUM.

Ssmus D. N. Pius papa X successivis sacrae Congregationis Consistorialis
decretis novas, quae sequuntur, dioeceses erexit, scilicet:
21 aprilis 1913. — In ditione Canadensi dioecesim Montis Laurei,
quae ad orientem, occidentem et septentrionem iisdem finibus circumscribitur,
quibus antea ipsa Ottaviensis dioecesis, a qua est seiuncta;
ad austrum vero limitibus meridionalibus tractuum seu vulgo cantons
Wright, Northfield, Blake, Bigelow, Wells, Bidwell, Preston, Addington,
Amherst, Arundel, Montcalm et Howard nuncupatorum.
26 iulii 1913. — In republica Mexicana dioecesim Tacambarensem,
quae constat septem paroeciis archidioecesis Mechoacanae vulgo Tacámbaro,
Ario, Caracuaro, Huetamo, Tiquicheo, Turicato et Tuzantla; itemque
sexdecim paroeciis Zamorensis dioecesis vocatis Aguililla, Acahualo,
Apatzingan, Aquila, Arteaga, Goáhuayana, Goalcoman, Goyre, Chinicuila,
Churumuco, Huacana, Nuero-Urecho, Paracuaro, Tepalcatepec, Tomatlam
et Tumbiscatio, cum suis limitibus, quibus memoratae paroeciae in praesens
gaudent.
25 augusti 1913. — In Brasilia dioecesim Arassuahiensem, cui ad
meridiem, ad solis ortum et. ad aquilonem iidem sunt fines, quibus circumscribebatur
dioecesis Adamantina, a qua dismembrata est; ad solis
vero occasum limites municipiorum vulgo Theophilo Ottoni et Minas
Novas, quae novae dioecesi attributa sunt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.